BCCCAP00000000000000000000546
CO:NSFECTUS III3rrORICUS, n. 32-33 25 Judaei insistunt in negatione messianitatis et divinitatis Christi. The– sim contrariarn probant ex V. et N. Testamento S. IsrnoRus HISPALEN– srs (ca. 5GO-636) (47) et JOANNES DAMASCENUS (t ante 754) (48); RAY– MUNDUS MARTINUS (t 1286), in suo celeberrimo opere Pugio fidei adversus Mauros et Judaeos, latine et hebraice conscripto, probat in prima parte Deum existere; in secunda, adversus Judaeos, Messiam j am advenisse: in tertia. fidem christianorum esse fidem prophetarum V. T.; prophe– tias juxta rabbinorum mentem accurate interpretatur. Philosophi Arahes, ut AVICE?iNA et AVERROES, doctrinam Aristotelis exponunt tamquam catholicae fidei contrariam. Revelationem omnino negant. Practice sunt rationalistae Contra Averroistas S. THOMAS (1224-1274) scripsit Surnmam contra Gentiles. In hoc opere factum re– velationis probat: a) ex miraculis Christi sive physicis sive ordinis intel– lectualis; b) ex mirabili conversione mundi, quod reputatur maximum miraculum morale; e) ex prophetiis, quae adimpletae sunt in miraculis physicis et intellectualibus et in conversione mundi; d) ex mirabili vita Ecclesiae. Post haec interrogabis: quid restat huic methodo, quam etiam nos– tris diebus apud theologos invenimus, ut theologia fundamentalis per– fecta dici possit? (49). Profecto multa et quidem essentialia. Nihil enim invenitur syste– matice de institutione Ecclesiae, magistrae infallibilis, nihil de fonti– bus. Materia a nobis exposita tantum caput VI C. Gentiles occupat. Insuper continuo arguitur ex auctoritate S. Scripturae et Traditionis in sensu stricto. Ergo Summa contra Gentiles est potius theologi'l dog– matica. Idem dicendum est de omnibus hujus temporis scriptis theo– logorum. Tamen characterem Apologiae prae se ferunt opera S. BERNARDINI SENENSIS, O. F. M. (t 1444). De religione Christiana; PICCO DE LA MI– RANDULA et 1494), Heptapías; HIERONY.MI SAVONAl{OLAE, o. P. (t 1498), Triumphum crucis seu de veritate fidei; Lunovrcr VIVES (t 1540); De veritate fidei christianae libros quinque. 33. lVíodus procedendi a saecu.fo XVI.-Scriptores qui, ex professo. usque ad sacc. xvr, de facto revelationis stabiliendo praeoccupati sunt. id fecerunt coacti, eo quod errores contrarii refutandi erant. Postea errores protestantismi ac deinceps rationalismi operibus stricte apolo– geticis ansam dederunt. Processum historicum videamus. l.º) Lutherus ejusque asseclae auctoritatem Ecclesiae catholicae. Conciliorurn, RR. Pontificum rejecerunt. Theologi veritates ab ipsis ne– gatas defendere debebant, innitendo in fundamento ab adversario adhuc retento, nempe inspiratione S. Scripturae atque documentis Patrum qua– tuor priorum saeculorum. (47) (48) (49) De fide crii:holica contra iudaros. :-.fL 83. 449-538. De tick orthodoxa, MG 94, 789-1228; cfr. II-I. JUGIE, art. Jean Damascene (Saint). DTC, col. 693-751. S Damascenus nihil dicit de Ecclesia in hoc opere. sed multa praesertim in Homilía in Transfig., MG 96, col. 545-643. Cfr. P. GARDEIL, art. Crédibilité, DTC, col. 2259 sqs,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz