BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 483-484 491 Declaratur majar: Theologi, quando unanimiter consentiunt circa veritates de fide et moribus, repraesentant fidem Ecclesiae, nam Theo– logi, jam ab aetate SS. Patrum, et quidem sub vigilanti cura Sanctae Sedis, clerum omnium temporum in rebus divinis illustrarunt in uni– versitatibus, in seminariis et in collegiis; immo ipsi Romani Pontifices, Episcopi, Superiores Religiosi, parochi et sacerdotes, inter eorum alum– nos recensentur; uno verbo, Ecclesia clocens scientiam divinam accepit a theologis; ipsa auctoritas Ecclesiastica Theologorum doctrinam sem– per approbavit, approbatione saltem tacita; insuper, in momentis gra– vioribus, e. g. clum Concilia celebrata sunt, Theologos attente consuluit. Unde unanimis Theologorum consensus regulariter implicat unani– mem fidem ac scientiam theologicam Pastorum, ac proinde doctrinan:. totius Ecclesiae discentis. Ergo, si Ecclesia est infallibilis, error excludi debet de unanimi doc– trina Theologorum; impossibilitas igitur erroris et infallibilitas unum ,et idem sunt. •184. Scholion: De aucforitate S. 'l'homae Aquinatis et S. Bonaven– t:uae. Jam a longe de S. Thoma laudes ponderosas audivimus, uti liquet ex simplici consideratione personarum, quae eas scripto mandavere. Paucissima tantum seligamus. J0ANNES XXII (1316-1334): Plus ílluminavit Ecclesiam quam omnes alii doctores; in cujus libris proficit horno uno anno, quam in aliorum doctrina toto tempore vi– tae suae (18). Tot feccrat [Thom8,s] miracula, quot scripserat articulos (19). LEO XIII: Inter scholasticos doctores, omnium prínceps et magíster, longe eminet Thomas Aquinas... Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria fa– cilis et tenax, vitae integerrimus, veritatis unice amator, divina hu– manaque scientia praedives, soli comparatus, orbem terrarum calare virtutum fovit et doctrinae splendore complevit....(20). In conciliis lugdunensi, viennensi, florentino, vaticano deliberationibus patrum interfuisse Thomam et praefuisse diceris ... Patres tridenti– ni, in ipso medio conclavi ordini habendo, una cum divinae Scriptu– rae codicibus et pontificum maximorum decretis Summam Thomae Aquinatis super altari patcre voluerunt, unde consilium, rationes, oracula peterentur (21). (18J In Consistorio >ente Canonizationem S. Thomae (a. 1318). BOLLA·.-mus, Acta Sanctonun, 7 (7 martii), 680. Cfr. GurLL. DE THoco, Vita s. Thomae, c. 13, n. 81. (19) Loquens de 1?umma theologica: cfr. M. Tu. PEGUES, Po1Lrquoi done saint Thornas (Pans, 1918), p_ 11. (20) Encycl, Aeterní Patris, Acta Leonis XIII, ed. Desclée, I (1897), 100 sqs. (21) Cfr. ibid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz