BCCCAP00000000000000000000546
490 DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 482-483 482. Nota iheologica.-Theologice certa. 483. Probatur.-a) Ex doctrina Ecclesiae. PIUs IX: Neque ignorabamus, in Germania etiam falsam invaluisse opinionem adversus veterem scholam et advcrsus doctrinam summorum illorum Doctormn, quos propter admirabilem eorum sapientiam et vitae sanctitatem universalis veneratur Ecclesia. Qua falsa opinione ipsius Ecclesiae auctoritas in discrimen vocatur, quandoquidem ipsa Eccle– sia non solum per tot continentia saecula permisit, ut ex eorumdem Doctorum methodo et ex principiis communi omnium catholicorum scholarum consensu sancitis theologica excoleretur scientia, verum etiam saepissime summis lauclibus theologicam eorwn doctrinam ex– tulit illamque veluti fortissimum fídei propugnaculum et formidanda contra suos inimicos arma vehementer commendavit (Ex Ep. «Tua libenter», D 1680). Namque etiamsi ageretur de illa subjectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quae expressis oecu– menicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum hujusque S. Sedis decretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius Ecclesiae orbem dispersae magisterio tamquam divinitus reve– lata traduntur ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis ad fidem pcrtinere rctinentur Gbid., D 1684). recognoscere debent [adversarii] ... ut praefata Ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam opus esse, ut se subjiciant..• tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti Catholico– rum consensu retincntur ut theologicae vcritates et conclusiones cer– tae, ut opiniones eisclem doctrinae capitibus advcrsae quamquam haereticae dici nequeant, tamen aliam theologicam mereantur censu– ram (Ibid., D 1684). Uti vides, Theologi non modo laudantur, verum etiam eorum cansen– sus exhibetur tamquam locus theologicus; tum Concilia tum Romanl Pontifices scientiam scholasticorum saepissime contra adversarios de– fendunt: conferas D 431-432, 609, 1576, 1657, 2104. Ipsa Concilia, Tri– dentinum videlicet et Vaticanum, huic consensui Theologorum eum– dem valorem, quem in nostra thesi affirmamus, expresse tribuerunt, sicuti ex historia horum Conciliorum nobis constat (17). b) Ex connexione Theologorum cum infallibilitate Ecclesiae. Nam unanimis ac diuturnus error Theologorum in rebus fidei et morum im– plicaret errorem Ecclesiae. Atqui hoc repugnat ipsius infallibilitati. Ergo Theologi non possunt unanimiter errare in rebus fidei et morum. Unde consensus unanimis Theologorum circa veritates oraliter trans– missas, est criterium certum Traditionis divinae. (17) E. LENNERZ, Das Konzil ron Trident und theologisehe Schulmeinungen, !n Schol, 4 (1929) 44-51 J. SALAvERP.I, Autoriclad del P. Suárez ,m el Concilio Vaticano, in EstEcl, 22 (1948), 61-82.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz