BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSENSU PATRUM, th. 31, n. 473-476 487 mentís Sanctorum [Enumerat Patres Graecos et Latinos]. Documen– ta istorum concordant et idem dicunt (12). Conc!usio: Fírmitas hujus argumenti residet in doctrina Ecclesiae. Ar1sumentum Patrum, etsi scientifice non plene elaboratum, tamen con– c; usionem sufficienter confirmat; testimonia Theologorum antiquorum ut specimina mere adducuntur. 474. Corollaria.-Ex dictis jam liquet magni habendum esse testimo– nium patristicum, tamquam organum Traditionis; tamen in memoria retinendae sunt conditiones in quibus testimonium patristicum reprae– sentat atque exhibet argumentum Tracl.itionis; valor hujus testimonii pendet a consensu moraliter universali Patrum, qui loquantur ut testes traditionis. Proinde, cum aliquis argumentum Traditionis conficere in– tendat ex testimonio P1-1trum, ad haec omnia attendere debet; hinc con– eludes quantum a valore positivo saepe absint argumenta ex consensu Patrum confecta, e. g. in manualibus 'theologiae; nam in eis unum alterumve testimonium adduci solet, quandoque meram opinionem par– ticularem Patris exprimens. Spatium dicitur defuisse; transeat, sed ta– men spatio mínimo, sed necessario, opus est; alioquin brevitati quidem consuletur, sed de argumento Traditionis loqui non licebit; essentia enim essentiales quoque conditiones exigit. Primo igitur certi esse debemus de doctrina Patrum; ad hoc autem investigare oportebit mentem alicujus Patris in suo medio historico, et in sua terminología ac proprio stylo; hac in re magni aestimanda sunt stwiia monographica et eorum conclusiones, necnon editiones criticae, introductiones, etc.; haec necessaria elementa, in dies, absque personali ac nimis laboriosa investigatione, facile inveniuntur. Deinde, bene nobis constare debet de consensu unanimi in eadem doctrina; hoc perfecte assequeretur per investigationem uniuscujusque Patris; quod tamen nimis difficile et nimis longum saepe videretur, et non necessarium; si ígitur demonstres testes insignes tum Orientis tum Occidentis in quaestione capitali convenisse, jam ex historia patrística sufficienter scimus quod omnes Patres, in his adjunctis, in eadem sen– tentia convenerint. Immo, aliquando pauci Patres, quandoque vero unus tantum, possunt repraesentare sententiam onmium Patrum; historice enim nobis constat aliquando omnes Patres unum tantum Patrem secu– tos fuis.se . 475. Nota bene.--Cum, ope Traditionis, declarari intendatur sensus scripturisticus, in scriptis SS. Patrum inclusus, caute procedendum est, rmm aliunde scimus Patres Sacram Scripturam exposuisse non tantum secundum sensum litteralem et typicum, sed etiam secundum sensum pareneticum, asceticum, mysticum, immo etiam accommodaticium (13). 4'Hi. Scholion I: De auctoritate singulorum Patrum.-Uti ex dictis patet, attestatio unius vel paucorum Patrum non potest, per se, reprae– sentare fidem Ecclesiae universalis, nam desunt conditiones statutae, et aliunde Patres infallibilitate personali non gaudent. (12) In Hexaemeron, coll. 9, n. 19, 22. (13) Cfr. J. SAL.\V :CP.RI Sacrae Tht:Ol. Siimma, vol. I (1950). P. 745-746; PESCH, Jnstit1diones, I, n. 581-587; SCHt.,"I.TES, op. cit., a. 61, § 7-9; LERCHER– SCHLAGENHAUFEN, op. cit., p. 325.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz