BCCCAP00000000000000000000546
486 DE CONSENSU PATRUM, th. 31, n. 473 S. AUGUSTJNUS (a. 421): Convinceris undique: luce clariora sunt testimonia tanta sanctorum... Hic sunt... quorum te movere debeat tanta consensio ... Sancti et beati et divinorum eloquiorum pertractatione, clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticus, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Inno– centius, Joannes [Chrysostomus], Basilius, quibus addo praesbyterum velis no lis Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt... Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, quod a Pa– tribus acceperunt, hoc filiis tradidernnt ... Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vani– tates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona judici tribuisti, non potes invcnire quod spernas (7). S. VINCENTIUS LERINENSIS ( 434): Quibus [Patribus] hac lege credendum est ut, quidquid vel omnes vel piures uno eodcmquc sensu manifeste, frequenter, perseveranter, ve– lut quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, te– nendo, tradendo firmaverunt, id pro indubitato, ccrto, ratoque lia– beatur .(8). Necesse est profecto omnibus deinceps catholicis, qui sese ecclesiae ma– tris legítimos filias probare student, ut sanctae sanctorum patrum fi– dei inhaereant, agglutinentur, immoriantur, profanas vero profano– rum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur (9). Ita ctiam theologi universi. Unum vel aliud testimonium tantum afferamus. 8. ANSELivIUS: Quod non catholicorum patrum scriptis cohaereat [ait, in expositione S. Scripturae admitti nequit]. Sanctorum patrum post apostolos et evangelistas inexpugnabilibus ratio– nibus... sine Scripturae auctoritate [sustinet, probari possunt et qui– dem probatio tantum hoc modo possibilis est] (10). PETRUS LOMBARDUS: Sicubi vero patrum vox nostra insonuit, non a paternis discessit limiti– bus (11). S. BONAVENTURA: Tertia firmitas fidei est ex testificantium concordia plena, quae est in tribus: in eloquiis Scripturarum, in decretis Conciliorum, in docu- (7) Advers. Julian., 2, 10, 7.; ML 44. 661...; R 1898-1900. 18) Commonirorimn, 28; ML 50. 675; R 2175. (9) Commonitorium, 2, 33; ML 50, 686. (10) De divinitatis 3ssentia, ML 158, 143; De Fide Trinitatis, 4; ML 192, 272. (11) In lib. Sent. l'rologus. ML 192, 522.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz