BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSENSU PATRUM, th. 31, n. 473 4E5 de fidem Patrum firmissime teneo et ad extremum vitae spiritum re– tinebo (D 2145). Ergo thesis clare affirmatur in hoc primo ac potissimo argumento, quod in expositione doctrinae Ecclesiae consistit. b) Ex connexione Patrum cum Ecclesia infallibili. Vigor argumenti in hoc residet: Si Patres, in transmissione tradi– tionis oralis in eo quod ad res fidei et morum spectat, unanimiter erra– rent, et ipsam Ecclesiam errasse dicendum esset. Atqm. hoc repugnat. Ergo consensus Patrum in rebus fidei et morum certum est divinae Tra– ditionis argumentum: hoc est, Patres errare nequeunt. Declaratur majar. Unanimis nempe sententia Patrum doctrinam uni– versae Ecclesiae repraesentat. Re enim vera, ut dictum est, Patres vel sunt Doctores authentici, id est, Episcopi; vcl sunt testes fidei: omnes, ratione anti.quitatis. Apostolis viciniores sunt, scientia praediti, sancti– tate eminentes, ergo veraces. Qui Pastores sunt, doctrinam ut creden– dam, ut revelatam suis fidelibus authentice docent ac imponunt; qui vero simpliciter sunt testes, etsi non ratione muneris, utique ex imperio scientiae et conscientia, de doctrina non libera, sed necessario obli– gante, eloquuntur. Et hoc fit non una tantum in Provincia ecclesiastica, sed practice in universa Ecclesia; nam SS. Patres ubique floruerunt, et quidem per diversa saecula, quin Ecclesia officialiter eorum affirmationibus obsta– ret, immo ipsa illas approbante et enixe commendante. Evidenter, si haec omnia coadunantur, agitur de doctrina Ecclesiae, quae in rebus fidei et morum est infallibilis. Attestante Tertulliano, omnia quae diximus sic in compendium redigere possumus: «Quod apud multas unum invenitur, non est erratum, sed traditum;, (4). Ita ipsi Patres, de aliis Patribus loquentes, saepe affirmarunt. En aliqua testimonia: s. BASILIUS ( ca. 330-379): Patrum vestigiis non insistere, neque sua sententia vocem illorum po– tiorem ducere, res est et reprehensione digna ut plena arrogan– tiae (5). S. CYRILLUS ALEX. ( 444): Omnibus enim, quibus integra mens est, propositus est hic scopus, ut il!orum opiniones sequantur, quoniam et ipsi, apostolica et evangeli– ca traclitione cum mentem implessent suam ac fidei doctrinam recte ac citra labem et errorem admodum tractassent, luminaria in mun– do fuerunt verbum vitae continentes (6). (4) DP prai'scriptione, 28; ML 2, 47. (5) E pis t. 52, 1; MG 32, 391. (6) Apolog. pro 12 eapitic,us. in Anathcm., 8; MG 76, 350.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz