BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSENSU PATRUM, th. 31, n. 471-·173 483 Praeterea Patres quandoque loquuntur ut doctores privati, quando– que vero, ut testes Traditionis. Ut doctores privati loquuntur, quando aperte declarant se agere de opinione privata, vel doctrinam propositam esse libere discutiendam. vel opinionem contrariam inter haereticas vel periculosas non esse repo– nendam. Idem dicendum est si pertractant de rebus quae ad depositum re– velationis minime pertinent, e. g. de rebus mere naturalibus, philoso– phicis, historicis, etc., «nam in his quae de necessitate fidei non sunt. licuit sanctis diversimode opinari, sicut nobis, ut est S. Thomae sen– tentiai (3). Ut testes traditionis habendi sunt quoties unanimiter quamlibet doc– trinam proponunt tamquam divinitus revelatam, vel ab universa Eccle– sia receptam aut recipiendam; quando oppositam sententiam damnant ut haereticam; quando agitur de operibus catecheticis, in quibus ex– presse explicare intendunt artículos fidei. In dubio, eorum sententia interpretari debet vel ex sensu Ecclesiae, vel ex sententia posteriorum Patrum. qui unanimiter interpretari pos– sunt doctrinam priorum tamquam expositionem revelationis. En igitur habes testes Traditionis, qui possunt docere tamquam Doc– tores authentici, auctoritate episcopali praediti, vel tamquam testes Traditionis, absque charactere episcopali; character enim episcopalis minime requiritur; requiritur tamen semper quod doceant tamquam testes traditionis; hoc ad nostrum scopum revera interest. Certum argumentum divinae revelationis, seu, doctrina ab ipsis pro– posita certe pertinet ad revelationem vel ad «divinam» Traditionem; excluduntur igitur traditiones mere ecclesiasticae, seu post-apostolicae; excluduntur ipsae traditiones humano-apostolicae, quae originem non habent in revelatio.ne proprie divina apostolis communicata, sed in apostolica, seu humana institutione. 472. Nota theologica.-De fide divina catholica saltem implicite de– flnita. 473. Probatur. a) Ex doctrina Ecclesiae. Concilium Ephesinum (a. 431). Divinitus placuit, nihil aliud posteris credendum decernere, nisi quod sacra sibi consentiens sanctorum Patrum tenuerit antiquitas (Msl 4. 1103). Concilium Chalcedonense (a. 451). Sequentes igitur sanctas Patres, unum eundemque confiteri Filium..• consonanter omnes docemus (D 148). (3) LEO XIII, Encycl. Prov., D 1948.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz