BCCCAP00000000000000000000546

482 DE CONSENSU PATRUM, th, 31, n, 471 471. Explicatio terminomm.-Patres. Quid sub nomine Patrum ve– niat, majori amplitudine videre poteris in Patrología. Pauca gitur me– minisse sufficiat. Patres vocantur illi scriptores qui, sua doctrina, juvenilem primitivam Eccle.siam aluerunt octo primis saeculis. Tamen, sensu stricto et technico, hoc nomen reservatum est illic: scriptoribus qui orthodoxia et eminentia doctrinae ac sanctitatis vit2.e excelluerunt. Doctoris solemnem lauream in Ecclesia accipiunt illi scriptores eccle– siastici qui, praetcr orthodoxiam et eminentiam doctrinae et sanctita– tem, superaddunt etiam explicitam collationem tituli Doctoris a Roma•• no Pontífice. Si denique sanctitas vitae defuerit, vocantur scriptores ecclesiastici, sicut Tertullianus, qui doctrina quidem excelluit, sed sanctitate vitae caruit (1). Doctrina eminere debent, nam secus non inservirent ad depositum fidei melius cognoscendum ac illustrandum; neque obstant errores m:,– teriales minoris momenti; sic e. g. maximi Doctores, uti Stus. Augusti– nus, non paucis defectibus notati sunt. Sanctitas est omnino necessaria, nam intima cum Deo communica-· tio non parum juvat ad res divinas penetrandas. Approbatio Ecclesiae, procedit expresse a Conciliis vel a Summis Pontificibus; requiritur saltem approbatio tacita, seu implícita, ut acci~ dit cum Epístola Sti. Clementis Romani: «Hanc in plerisque ecclesiis et, nostra et superiore memoria palam recitari consuevisse comperimus:i>. ait Eusebius (2). Consensus Patrnm. Valor hujus testimonii derivatur ex ejusdem con-• nexione cum Ecclesia universali; proinde, requiritur consensus mora– liter universalis. De hac morali universalitate certi esse possumus dupliciter, directe scilicet et indirecte; directe, si tot Patres allegare possimus ita ut nu– merice appareat unanimitas moralis; e. g. si in aliqua assertione nullus sit, inter multas, qui dissentiat; indirecte vero, si sententia paucorum includat fidem totius Ecclesiae; hoc nobis constabit, si posteriores Pa– tres unanimiter in praedicta assertione consentiant, vel si tata Ecclesia admittat sententiam paucorum, forsitan unius tantum; sic in doctrina de Gratia contra Pelagium, Ecclesia universalis admisit doctrinam St. Augustini. In rebus fidei et morum. Non sufficit quod Patres doctrinam aliquam affirment, sed etiam requiritur ut eam affirment ut revelatam. (1) Non enim orones Patres sunt Doctores: in Ecclesla Latina lntn· Doctores computantur S. Ambrosius, s. Hieronymus, s. Augustinus et S. Grego– rius M.; in Ecclesia gracca. S. Athanasius. S. Basilius. S .. Gregorlus Na– zlancenus et S. Jo. Chrysostomus. Ncque pcr se orones Doctores sancti Pa– tres reputantur. nam llli qui a saeculo octavo floruerunt. quia antiquitato• destituuntur, simpliciter nomine Doctoris ornantur. In Ecclesia numeran••· tur 29 Doctores. (2) EusEmus, Hist. Eccl., 3, 16; MG 20 249; R 655.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz