BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSENSU PATRUM, th. 31, n. 469-470 481 transmitti potest magisterio vivo mere orali, et de facto etiam ita trans– missa est. Si, per insipientiam dico, hic et nunc omnia monumenta scripta penitus destruerentur, Magisterium Ecclesiae infallibile, eo non obstante, integram revelationem divinam sibi commissam nobis trade– ret eamque explicaret; immo etsi supponas aliquam veritatem non esse adhuc definitam, tamen nemo dubitare umquam debet quod Ecclesia, data occasione, posset dogmatice illam declarare et imponere sine ad– jutorio istorum documentorum scriptorum. Praeterea, ipse consensus populi christiani circa talem determina– tam veritatem revelatam manifestaret originem divinam hujus doc– trinae, eo quod Ecclesia discens nihil aliud sit quam continuatio Eccle– siae docentis, quasi verba serviliter repetens (hispanice: eco). Ex his recte colliges quod si, nostris in diebus, Ecclesia aliquam ve– ritatem definiat ut revelatam, e. g. Mediationem universalem gratiarum B. M. Virginis, eo ipso scimus hanc veritatem contineri, saltero impli– cite, in monumentis antiquitatis; progressus enim tantum possibilis est, juxta praedicta, non secundum rem, sed tantum secundum ipsius majorem explicationem aut enuntiationem (n. 452). b) Sunt tamen valde convenientia, nam in memoriam revocare debes quod Ecclesiae promissa fuerit divina assistentia, non vero nova revelatio. Jamvero assistentia divina non excludit, immo etiam fortasse exigit, humanam diligentiam et diligentem inquisitionem. Ceterum haud facile conciperetur transmissionem oralem verita– tis revelatae locum habuisse, jam a tempore remotissimo, quin de facto ullum monumentum nobis reliquerit, et adhuc difficultas cresceret si ageretur de aliqua veritate quae fuerit valde disputata et fortiter dis– cussa; inde quidam auctores loquuntur de necessitate horum adminicu– lorum, saltem morali. Hisce documentis indiget praesertim theologus qui demonstrare in– tendat perfectam identitatem substantialem inter praedicationem Eccle– siae actualis et praedicationem Ecclesiae antiquae, seu Apostolicae; re– cursus enim ad fontes, in hoc casu, dici debet necessarius, maxime si consideres theologum non tantum sermonem instituere debere de veri– tatibus formaliter revelatis et de veritatibus cum istis connexis, verum etiam de veritatibus adhuc libere discussis. ART. I De consensu Patrum in rebus fidei et morum. THESIS 31.": Consensus Patrum in rebus fidei et morum est certum argu– mentum revelationis divinae. 470. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum consensus Patrum in rebus fidei et morum sit criterium certum revelationis divi– nae, necne. Respondemus in thesi affirmative. THEOL, FUNDAMENT.-33.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz