BCCCAP00000000000000000000546
480 DE ORGANIS TRADITIONIS, n, 468-469 CAPUT H DE ORGANIS, SEU DE MONUMENTIS TRADITIONIS 468. Jam ex supra dictis nobis constat: l.º) simul cum Sacra Scrip– tura alium fontem adesse, et quidem ipsi Sacrae Scripturae excellen– tiorem, in quo depositum revelatum etiam contineatur, nempe tradi– tionem oralem; 2.º) depositum revelatum integre fuisse commissum Ecclesiae infallibili, ad cujus explicationem et conservationem Ecclesia non habet neque inspirationem, neque novam revelationem, sed tan– tum divinam assistentiam. Ille igitur qui scire velit utrum haec aut illa propositio sit revelata necne, jam habet criterium directum et absolute certum in praedicto magisterio Ecclesiae: qua de causa hoc Ecclesiae Magisterium vocari solet medium, seu organum transmissionis primarium revelationis di– vinae. Nunc autem a nobis quaerendum est ubinam, in concreto, revelatio oralis contineatur? Rem ita possumus concipere: Revelatio divina recepta fuit et manet tum in intellectu tum in memoria successorum Apostolorum et magis– trorum Ecclesiae, id est in conscientia Ecclesiae docentis, tum denique in mente et in conscientia viva populi christiani, id est, in Ecclesia discente. Haec revelatio ad nos usque pervenit sive per transmissionem oralem hujus primitivae conscientiae christianae, sive per documenta et monumenta fixa, sive primaria sive secundaria. Documenta primaria sunt illa quae directe emanant a Magisterio infallibili et authentico, a Romano Gcilicet Pontifice ex cathedra lo– quente et ex decretis peremptoriis Conciliorum Oecumenicorum. Huc ve– niunt Symbola fidei, professiones fidei, necnon et affirmationes uni– versalis Ecclesiae docentis, in quibus res ut revelata nobis traditur. JVIonumenta vero secundaria sunt illa quae, propter connexionem cum documentis primariis, nos ducunt ad revelationem apostolicam, et sunt in concreto scripta SS. Patrum, scripta theologorum, fontes liturgici, scripta ascetica et mystica, necnon et ipsa opera artis, sive in catacumbis. sive ad lucem solis ubique terrarum atque decursu tempo– ris, quomodolibet reproducta; uno verbo, ea omnia quibus Ecclesia dis– cens suam fidem profiteri consuevit, et quibus Ecclesia docens saltem authentice doctrinam imponere solet. Cum tamen scripta SS. Patrum et theologorum longe prae aliis emineant, de hi:; solis agere debemus in praesenti. 469. In superioribus locuti sumus de monumentis fixis: jam quae– rirnus utrnm sint absolute necessaria? Respondeo: a) Non sunt absolute necessaria, nam, uti jam innui– mus. primitiva conscientia, in revelatione divina directe efformata.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz