BCCCAP00000000000000000000546

DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 467 479 Proinde, natura Traditionis invenitur in enuntiatione theseos; con– sistit enim in revelatione oretenus communicata, non mediante ins– píratione; haec revelatío cmn Apostolis clausa est atqne fuit Ecclesiae commissa, ut eam Ecclesia integre conservaret atque ad pasteros trans– mitteret. Magisterium igitur ecclesiasticum in sensu stricto non potest dici Traditio; Traditio enim est, sensu propriissimo, fans, ex qua Ecclesia veritates revelatas haurit, pari modo ac Sacra Scriptura dicitur etiam fons. Aliis verbis, sicut argumentum ex Sacra Scriptura, sub vigilantia ac, si vis, sub directione Ecclesiae, desumptum, simpliciter dicitur et est argumentum Sacrae Scripturae, et nonnisi improprie appellaretrcr «argumentum Magisterii ecclesiastici», sic pariter argumentum Tradi– tionis improprie omníno designaretur nomine «argumentí Magisterii ecclesiastici». Fontes igitur revelationis, seu regula remota fidei, sunt Sacra Scrip • tura et Traditio divina: reuula vero proxima est Magisterium vivum Ecclesiae. Improprie igitur Magisterium Ecclesiae diceres fontem, seu regulam remotam fidei. Sunt tamen auctores qui hac terminologia a nobis improbata ut impropria, continuo utantur; sic. e. g. «Traditio enim divina nihil aliud est quam prnedicatio perennis Ecclesiae magisterii» (15). En habes de– finitionem quam in Manualibus saepe reperies. Jure igitur scripsit LERCHER: «Plerique auctores ita loquuntur, ac si actus, quibus veritas revelata per traditíonem conservatur, prorsus identici essent cum actibus, qui– bus magísterium auctoritative docet. Argumentum traditionis consiste– ret unice in probatione quod ma veritas aliquando a magisterio authen– tico proponebatur ad credendum (16). Proinde consilium, a DrncKMANN his verbis enuntiatum, rite teneu– mus: «in singulis igitur auctoribus et in singulis commentationibus vi– dendum erit, quonam sensu vox traditionis adhibeatur» (17). Potius optandum foret ut in conceptibus ac in terminología adve– niret pulchra uniformitas, ita ut orones omnino auctores non tantum conveniant in re ipsa, sed etiam in ejusdem enucleatione; advertas de– nique quaestionem a nobis modo ita simplici propositam, fuisse per centum annos-juxta illustrem qucmdam investigatorem-, theologicae investigationis tormentum. (15) HERVÉ, loe. cit., p. 555; cfr. p. 555-560; cfr. etiam TANQUEr:EY, n. 1074, 1084; DIECKMAN~r, De Ecr;lesia, n. 669, 675. Similiter, et quldem per lon– gum et latum, loquitur DENEFFE, Der TraditionJsbegrijf (Milnster Beitr. z. Theologie (1931), quem refutare intendit, inter alios, ZAPELENA, De Eccl. ( Hl54), p. 275-279. (16) Loe. cit., P. 371. Fatendum est nec ipsum nimia claritate excelluisse. (1 '¡J DIECKMANN, loe. cit., n. 676.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz