BCCCAP00000000000000000000546
478 DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 466-467 Item, neque omnia et singula quae ad authenticitatem, genuinitatem, integritatem librorum sacrorum pertinent, probari possunt ex vía his– torica vel critica; hinc clarum et manifestum est quod Traditione sae– pissime indigemus. Ergo Traditio divina Sacram Scripturam antecellit tum ratione an– tiquitatis ac integritatis, tum ratione interpretationis. Nota bene.-En igitur habes conceptum Traditionis divinae ex fonti– bus desumptum. Tamen ínter auctores magna adest discrepantia in determinando. tum terminología tum extensione Traditionis. Bene advertas Traditio– nem non restringí ad aliquid quod cum Apostolis fuerit jam clausuro et mortuum; Traditionem, e contra, considerare debes ut aliquid sem– per vivens, nam ipse Christus organa instituit quibus haec vitalis trans– mi.ssio fieri possit; tandem aliquando l10c organum semper vivens, om– nem revelationem authentice transmittens, nihil aliud est nisi ipsa Ecclesia Christi. Ex interpretatione hujus relationis ínter magisterium authenticum et revelationem oralem, diversus modus loquendi ínter auctores adhibetur; ex ulteriori analysi hujus relationis intimius apparebit natura Tradi– tionis. ART. II De natura Traditionis Divinae. 467~ Auciiamus quid ipsa Magistra fid-ei de hac r-e nobis proponat. Concilium Vaticanum: Sedentibus Nobiscum et judicantibus uníversi orbis episcopis ... innixi Dei verbo scripto et tradito, vrout ab Ecclesia catholica sancte cus– toditum et genuine expositum accepimus... (D 1781). Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur (D 1792). Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut, eo revelante, novam doctrínam patefacerent, sed ut, eo assistente, tra– ditam per Apostolos revelationem seu jidei depositum sancte custo– dirent et fideliter exponerent (D 1836. Etiam adduci solent ex Triden– tino, e. g. D 483 a, 947, 957, sed distinctio de qua statim, non ita clan~ ostenditur). In his documentis distinguuntur fontes sic dicti constitutivi, Sacra scilicet Scriptura et Traditio, et organurn vivurn, conservativum et ex– positivum, nempe Magisterium ecclesiasticum, Huic igitur Magisterio numquam promissum fuit «ut, Spiritu Sancto revelante, novarn doctri– narn patefaceret», sed, e contra, promissio facta est ut «fidei depositum» sancte et fideliter custodiret.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz