BCCCAP00000000000000000000546
DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 463-464 475 certe non ea intentione, ut totam revelationem, methodo catechetica, vel ordine didactico et systematico, scriptis mandarent. Scripta per– curras, ac plerumque, a circumstantiis particularibus ecclesiarum, ea provocata esse concludes (4). Ergo communicatio revelationis, ex parte Christi Legati, totaliter oretenus facta est; oraliter vero, notabilissima proportione, ex parte discipulorum. Non exclusis illis Apostolis, qui jam multa scripserant, cum agitur de instituendis fidelibus praesenti.bus et futuris, numquam eos ad haec scripta rernittunt, sed ad traditionem oralem; discipuli igi– tur in iis, quae audierunt, permanere jubentur. In m.emoriam revoc~tre debes maximum momentum quod cateche– sis semper habuit in Ecclesia, et praesertim in ipsius primis tempori– bus; haec catechesis nihil aliud erat nisi expositio accuratissima om– nium veritatum omniumque factorum quae ab ipso Christo et ab Apos– tolis oretenus accepta erant; et advertas necesse est haec omnia, licet pauca, quamvis revera substantialia, ex hac catechesi in Evangelia transiisse; alía vero per traditionem ad nos usque pervenisse. Inde conscquentia non pauci momenti. Ecclesia suum docendi mu– nus non plane absolveret, si tantum S. Scripturam custodiret, interpre– taretur ac propagaret. Porro, etiam successoribus Apostolorum dictum est: Euntes ergo, doccte ornnes gentes ... docentes cos servare omnia, quaecumque rnan– davi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad con– summationern sacczlli (Mt 28, 19-20). Proinde, modus se gerendi Christi, locutiones Sti. Pauli et Sti. Joan– nis gestaque discipulorum abunde demonstrant existentiam Traditionis in sensu stricto. 464. 3:) Icl i])surn comvrobatur ex versuasione antiquitatis chris– tianae, nam multa omnino testimonia, decursu hujus tractatus a nobis jam allata, loquuntur, etsi non semper terminis explicitis, de doctrina oretenus Ecclesiae communicata, sive a Deo, sive a Christo, sive ab Apostolis per influxum Spiritus S::mcti, et affirmant Ecclesiam hanc doctrinam accepisse ut revelatam, ad eam integre custodiendam; exem– pla consuli possunt apud Rouet de J; sic e. g. Stus. CLEMENS RoMANUS (R. 20), PAPIAS (R 94), stus. IRENAEUS (R 198, 209, 212), ÜRIGENES (R 443), Nec desunt testimonia explicita: S. lRENAEUS: Quid autem, si neque apostoli quidem scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinern sequi traditionis, quarn tradiderunt iis, quibus [Apostoli] committebant ecclesias? (5). (4) (5) Cfr. comr,endium l'ei in Prnor, Lci Sainte Bible. t. 9-12 (1935-1938); prae– ten'a, a11ud hagiographos, res maximi momenti ve! omnino sunt praeter– missae vel o,Jiter indir:antul'. Legenti statin1 apparet. apostolos scripta tan– quam rcgulam íidei complet:m1 non considerasse. Septem enim ApostoU ni– hil nobis in scriptis l'eliquerunt. Adl'. haer., 3, 4, 41; PG 1, 855; R 213.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz