BCCCAP00000000000000000000546

474 DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 463 463. 2.º) Ex S. Scriptura. a) Ex V. Testamento. A prima revelatione, protoparentibus pate– facta, usque ad tempus in quo primi libri sacri conscribuntur, plura transierunt saecula, in quibus tantum traditio oralis exstitit. Cum jam libri inspirati in lucem ecliti fuissent, adhuc prophetae sensum scrip– turarum saepe declarant, veritatesque non scriptas e traclitionibus mere oralibus exponunt. Ergo ex V. Testamento existentia Traditionis oralis decluci potest. b) In N. Testamento aliquanclo explicite, sed praesertim implicite revelatio oralis proclamatur. 1. Textus expliciti. s. PAULUS: 2 Thess 11, 14 !taque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicis– tis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Uti vides, aequiparantur traditio oralis et traclitio libri inspirati, nam epistola, cujus memoriam facit, inspirata est (Ad Thess. prima). Gal 1, 6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium... 8 Sed licet nos, aut angelus ele caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Regulam, ab ipso propositam et absolute sequenclam, meminit. Res– pice quo modo hoc oraliter et non per scriptum fecerit. Iclem insinuatur in Ep. ad Timotheum: 2 Tim 2, 1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jrsu: 2 et quae audisti a me per multas testes, haec commenda fide– libus hominibus, qui idonei erunt et alias doccre (Cf. 2 Tim 1, 13-14; 4, 6). S. JOANNEs provocat ad catechesim oralem, tamquam normam fidei tenenclam: I Jo 2, 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis perrnaneat. Si in vobls permanserit, quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre mane– bitis. Stylo orientali ad fontes non scriptos alludit: Jo 21, 25 Sunt autem et alía multa, quae fecit Jesus: quae si scriberen– tur singula, nec ipsum arbitrar mundum capere posse eos, qui scri– bendi sunt, libros .(Cf. et 20, 30). Apostoli praeceptum Magistri impleverunt, Evangelium ubique prae– dicantes, tum judaeis tum gentibus. Sunt qui nec verbum scripserint, alii vero fere nihil. Qui revera scripserunt, data occasione id fecerunt,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz