BCCCAP00000000000000000000546

DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 461-462 473 461. Nob theologica: l.ª pars: De fide divina et catholica definita. 2.' pars: Saltero theologice certa, forsitan de fide divina et catholica. Pars 1.n: Existit Traditio, id est revelatio a Deo oretenus communicata, non vero inspirata, in Ecclesia et per Ecclesiam ad posteros perenniter transmissa. 462. Probatur: l.º) Ex doctrina Ecclesiae. Concilium Nicaenum 11 (a. 787): Si quis omnem ecclesiasticam traditionern sive scriptam sive non scrip– tam rejicit, A. S. (D 308; cf. D 303; prius satis aperte id indicatur in Conc. Constant. II, a. 553, D 212). Concilium Vaticanum: Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia, sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur (D 1792). Concilium Tridentinum: ... perspiciensque, hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scrfp– tis et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab Apos. n– lis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi 1).'.?r rnanus traditae ad nos usque pervenerunt... omnes libros... nec1wn traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamqm·.m vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas et continua suc– cessione in Ecclesia catholica servatas, pari pietatis affectu ac reve– rentia suscipit et veneratur (D 783; cf. D 913, 2145, 4. 0 ). In his documentis peremptoriis declaratur tum Sacram Scripturam tum revelationem oralem, seu Traditionem, pari auctoritate gaudere (3); immo in ipsis documentis clare asseritur Ecclesiam a Deo accepisse munus conservandi ac transmittendi depositum revelatum, sive scriP– tum, sive oraliter communicatum. Doctrina Ecclesiae sic, in forma, compendiari potest: Magisterium authenticum et infallibile, perenniter a Christo institutum, potest ac debet determinare objectum hujus magisterii infallibilis. Jamvero Ecclesia peremptorie declaravit revelationem contineri pari modo in S. Scriptura et in Traditione orali. Ergo Traditio existit, seu datur fans revelationis a Scriptura diversus. (3) Ex Actis Concilii etiam ccnstat Tridentinum hanc intentionern. habuisc:e: cfr. J. SALAVEHRI, La tradición valorada como fuente de revelación en el Concilio de Trcnto, in EstEccl, 20 (1946). 33-58.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz