BCCCAP00000000000000000000546

DE DIVINA TRADITIONE, th. 30, n. 457-459 471 457. Divisio tractatus.-Tractatus noster in duas partes dividitur, in quibus agendurn nobis erit: a) De divina Traditione, et b) De Inspiratione Sacrae Scripturae. PARS PRIMA CJJe divina Traditione. Agendurn nobis est in duobus capitibus: l.º) De existentia ac natura Traditionis, et 2.º) De organis, seu de rnonurnentis, Traditionis. CA.PUT I DE EXISTENTIA AC NATURA DIVINAE TRADITIONIS Cum aliud sit existentia alicujus rei, aliud vero, ejus natura, agen– dum nobis est in hoc capite in distinctis articulis: a) De existentia Tra– ditionis, et b) De ejus natura. ART. I ne existentia divinae Traditionis. THESIS 30.ª: Existit Traditio, id est revelatio a Deo oretenus comnmnicata, non vero inspirata, in Ecclesia et per Ecclesiam ad posteros pe– renniter transmissa (I), quae pluribus rationibus ipsam Sacram Scripturam antecemt (II). 458. Status quaestionis.-Qüaeritur in praesenti utrurn praeter Sa– crarn Scripturam adsit alius fons ex quo haurire possirnus veritates a Deo revelatas; respondernus in thesi affirmative. 459. Explicatio te:rm,inorum.-Traditio, vi vocis, significat trans– missionem sive doctrinae, sive institutionis, sive alicujus reí proprie dictae. Haec vox saepe accipitur in sensu plus minusve lato in terminología apostolica, patrística et etiarn, aliquando, theologica (1). (1) E. g, sensu lato vox sumitur in 2 Thess 2. 15; alia exempla apud Zo– REI-L, Not•i te;;tarnenti Lexicon graecum: 7 :ap1.oo :J'.<;; passim apua Patres, quandoque in ipsis documentis ecclesiasticis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz