BCCCAP00000000000000000000546

470 DE FONTIBUS REVELATIONIS, n. 456 Hoc ordine procedimus ob duplicem rationem, a) quia Traditio ob suum momentum, primus computatur fons revelationis et b) quia ma– xime nostra interest quod Traditio in tractatu de Inspiratione, consi– derari possit ut talis, ad hoc ut dogmatice efficacius arguere possimus. Tractatus dogmatici. Uti jam in superioribus dictum fuit, in hoc loco Traditio et Inspiratio consider2-ntur dogmatice, non vero apolo– getice. Forsitan quaeres utrum id sit absolute necessarium, nam forsitan ea quae sunt magis essentialia tum Traditionis tum Inspirationis solvi possent metlwdo apologetica, etsi obstacula ingentia superari deberent. Respondeo: Etiamsi id concedere debeamus, tamen putamus has quaestiones efficacius solvi rnethodo clogrnatica, nam si Ecclesia infalli– bilitate polleat, uti jam probatum fuit in superioribus, eo ipso quidquid Ecclesis. de hac materio, nos doceat, defmitivam habebit pro nobis auc– toritatem. In memoriam revocemus ea quae methodo dogmatica pertractantur. Tractatus dogmaticus praesupponit tum factum revelationis, tum in– fallibilitatem Ecclesiae; in expositione igitur dogmatica, argumentum primum et potissimum est, pro quacumque thesi, illud quod desumitur ex doctrina Ecclesiae, nec ratio est a longe repetenda, nam Ecclesia sua dogmata, seu veritates revelatas, desumit ex Sacra Scriptura et ex Tra– ditione, et, in his veritatibus proponendis, magistra est infallibilis; quaelibet igitur determinatio peremptoria Ecclesiae dici debet et est pro nobis argumentum definitivum; quod Ecclesia ita decreverit, absoluta certitudine jam scimus illud aliter esse non posse. Si vero ageretur de re quam nos directe in Sacra Scriptura et in Traditione investigare intendimus, eo ipso certitudo nostra ac securitas nostra semper decrescerent. Hoc igitur sensu dicimus doctrinarn Eccle– slae esse primurn ac potissimurn argurnentmn in tractatibus dogrnaticis. Secundum argumentum conücitur ex fontibus revelationis, nempe ex Sacra Scriptura et ex Traditione. Tertium, denique, argumentum vocatur argumentum rationis theo– logicae. Quapropter liceat nobis, in tractatibus de Traditione et de Ins– piratione, auctoritatem Ecclesiae adducere tamquam argurnentum pri– marium. Tamen isti Tractat;us aliquantulum discrepant a tractatibus sim– pliciter dogmaticis, nam cum agatur de existentia et de natura Tra– ditionis, logice non possumus praesupponere traditionem ut talern; et id ipsum dicendum est de S. Scriptura, in quantum est inspirata. Sed, postquam existentiam ac vim probativam Traditionis jam de– monstraverimus, possumus Traditionem adhibere ad demonstrandam existentiam et naturam Inspirationis; denique, ipsam Sacram Scriptu– ram, jam ab initio tractatus Inspirationis considerare debemus ut re– velatam, non vero ut inspiratam, nam jam abunde ostendimus in de– cursu nostri tractatus apologetici existentiam revelationis ejusdemque conservationem per Ecclesiam Catholicam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz