BCCCAP00000000000000000000546
CONSPECTUS HISTORICUS, n. 30-31 23 Apostoli simili modo statuerunt divinam originem revelationis a Christo allatae. Ad probandam supernam Christi auctoritatem, addu– cunt ejusdem miracula, praesertim gloriosam ejusdem resurrectionem: a) Petrus: <<Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri... quem Deus suscitavit... » .(Act 22, 24). <,Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Et in fide nominis ejus, hunc [claudum] quem vidistis et no"'tis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum» _(Act 3, 15-16). b) Paulus, praesertim in I ad Cor 15, ubi resurrectio Christi ab om– ni''.)US nota supponitur. Ex hoc facto historico, revera pro ipso elemen– tali, resurrectionem mortuorum deducit (cf. n. 208). c) Joannes: <<Multa quidem et alia signa f-ecit Jesus in conspectu discipulorum suo– rum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus F'ilius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus» _(Jo 20, 30). :n. Modus procedendi Patrum.-Jam Patres Apostolici miracula et prophetias pro fidei defensione afferunt; sic e. g. EPISTULA BARNABE (a. 96-98): «Quomodo igitur per manum hominum pati sustinuit? Discite: Prophetae ab eo gratiam habentes de eo pro– phetaverunt; ipse autem, quia in carne oportebat eum apparere, ut mortem destrueret et resurrcctionem a mortuis ostenderet, sustinuit, ut patribus promissum redderet... Porro docens Israel ac tam magna pro– digia et signa faciens praedicabat» (39). Generatim tamen ad prophetias Veteris Testamenti recurrunt, non alia de causa nisi quia judaeos intendunt convertere, judaeos, inquam. miraculorum Christi negatores, sed prophetiarum Veteris Testamenti ad– miratores. Saeculo II. Apologista-e omnino praeoccupantur de argumentis veri– tatem christianam probantibus; sic e. g. divinam Christi originem pro– bant: a) Ex miracu1is et prophetiis. QUADRATus (ca. 124) miracula recen– S9t: «Servatoris nostri opera semper conspicua erant, quippe quae vera essent: ii scilicet qui morbis liberati, aut qui ex morte ad vitam revo– ca.ti fuerant; ... nonnulli eorum etiam ad nostra usque tempora perve– nerint» (40). (39) MG 2, 735; R 31. (40) Apología, MG 20, 308; R 109.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz