BCCCAP00000000000000000000546
TRACTATUS TERTIUS DE FONTIBUS REVELATIONIS 456. Christus, Legatus Divinus, doctrinam in Vetere Testamento re– velatam, sua auctoritate confirmavit, eamque simul cum revelatione ab Ipso et per Spiritum Sanctum usque ad mortem novissimi Apostoli tra– ditam, suae Ecclesiae infallibili eo manifesto fine commendavit ut Eccle– sia illam integre ac illibate conservaret, explicaret et, denique tandem, omnibus imponeret; depositum igitur revelatum residet in vera Eccle– sia Christi, perenniter magistra veritatis lnfallibilis constituta; ab hac Ecclesia, tamquam de limpido et vivo fonte, fideles omnium tem– porum singulas veritates revelatas discere jam tenentur. Aliis verbis. Ecclesia Christi est, ex expressa voluntate Fundatoris, regula proxima fidei. Haec omnia probata jam iuerunt in tractatibus prioribus. Nunc autem, depositum illud revelationis, cum novissimo Apostolo definitive jam clausum (cf n. 450 sqs.), continetur tum in verbo Dei scripto tum in verbo Dei tradito; quapropter, hoc ipsum depositum re– velatum erit tum pro ipso Magisterio vivo, tum consequenter pro Eccle– sia discente, fons, seu regula fidei remota, ex qua omnes veritates reve– latae ad nos usque perveniant. Et cum Theologiae Dogmaticae proprium sit has veritates revelatas, per Magisterium authenticum proposi.tas, scientifice tractare, proprium erit Theologiae Fundamentalis solide stabilire fundamentum illud dog– matis; quare Theologia Fundamentalis, postquam, lumine rationis, fac– turo revelationis ejusque conservat.ionem in Ecclesia et per Ecclesiam Catholicam semel_ stabilierit, hoc postremo gressu, suum coronare opus j am dicenda est. Et primo quidem sermonem inetituere debemus de verbo Dei tra– dito, sen de Traditione; deinde vero, de verbo Dei scripto, seu de Ins– piratione Sacrae Scripturae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz