BCCCAP00000000000000000000546

466 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 454-455 His igitur verbis videtur Romanum Pontificem definitive imposuis– se doctrinam in duobus documentis contentam. Sunt tamen theologi qui adhuc dubitent de intentione definiendi, nam Romanus Pontifex non videtur elegisse illa verba quae omnimodam ambiguitatem excludere potuissent. Neque ex poena imposita arguere licet, nam excommunicatio, per se, non implicat decretum ex cathedra. Ceterum Magisterium ordinarium Ecclesiae dispersae labentibus tot ac tantis decenniis, proposuit fidelibus, et quidem tamquam doctrinam Ecclesiae, doctrinam in documentis relatis contentam, quo non parum roboratur pondus documentorum, atquc in dies magis ac magis robo– rabitur. 455. Scholion V: De doctrina contenta in capitibus Concilii Tri– dentini et Concilii Vaticani. Quaeritur utrum ea quae in his capitibus asseruntur, dici possint lnfallibilia. Tnm Concilium Generale, tum Romanus Pontifex quando ex cathc– dra loquitur, doctrinam aliquam infallibiliter imponere censentur, cum aperte manifestant intentionem definiendi; non tamen requiritur de– terminata formula, eo quod subjectum infallibile quamlibet formulam eligere valeat. Historia dogmatum duas hujusmocl.i formulas recenset, unam positt– vam, seu assertivam, qua exprimitur quid credendum sit (haec" forma. frequenter adhibetur in Capitibus Conciliorum); aliam vero, negattvam, qua praecipitur quid respuendum sit (ita praesertim in canonibus). Nihil tamen prohibet quominus subjectum infallibilitatis declaret se noluisse definire in capitibus; sed potest etiam declarare se utroque modo indiscriminatim imponere voluisse doctrinam peremptoriam. Cum agatur de Capitibus, hoc bene notare oportet, nempe quod, etsl intentio definiendi manifestetur, tamen non omnia definiantur; huc pertinent generatim, dum contrarium non constet, rationes adhibitae, ipsa argumenta ad probationes allata; si vero agatur de canonibus, non definiuntur ea quae obiter vel incidentaliter dicta reperiantur; multa hujus generis invenies tam in Conciliis quam in documentis ex cathe– dra; sic e. g. in Conciliis Tridentino et Vaticano. Quid dicendum sit, in concreto, de Conciliis Tridentino et Vaticano? Responcleo: Haec duo Concilia singulare momentum habent, prae omnibus aliis, tum ratione doctrinae tum ratione ejusdem extensionis. Ea quae, breviter, forma negativa in canonibus traduntur, in capitibus, e contra, late pertractantur. Hinc non parum nostra interest scire utrum capita sint, sensu exposito, definitiones, necne. So1utio hujus quaestionis investiganda est in ipsis capitibus et in eorum historia.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz