BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 454 465 conjunctionem cum Encyclica «Quanta cura», tum, denique, propter subsequentem approbationem, seu acceptationem, episcopatus catholi– ci, jam fere saecularem (33). b) Alii, e contra, simpliciter negant syllabum Pn IX esse definitio– nem ex catbedra, neque etiam subsequenti approbatione praesuppo– sita (34). Nota bene.-Notare liceat, propositiones, in «Syllabus» contentas, dam– natas esse, alias ut haereticas, alias vero ut scandalosas, alias, denique, ut captiosas et piarum aurium offensivas, etc. Proinde, illi qui prae– dictas propositiones ut definitas tenent, in sensu et gradu a fontibus adhibitas, proscriptas etiam asserunt. Tamen Encyclica «Quanta cura» communiter consideratur tamquam definitio ex cathedra, nam praefatae Encyclicae finis imponitur his verbis: In tanta igitur depravatorum opinionum perversitate Nos Apostolici Nostri officii probe memores... omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce litteris commemoratas auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab ornnibus catholicae Ecclesiae filiis reprobatas atque damnatas ornni– no haberi volumus et mandamus (1699). 2.º) Documenta S. Pii X contra modernistas. Haec documenta sunt: a) Decretum S. Officii «Lamentabili», 3 jul. 1907; doctrina moder– nl,;tica 65 numeris complectitur (D 2001-2065). b) Motus proprius S. Pu X «Praestantia», 18 nov. 1907, in quo Ro– mv.nus Pontifex, in forma specifica, decretum «Lamentabili>> approbat. e) Encyclica «Pascendi», 7 sept. 1907, in qua exponitur systematice doctrina modernistica (D 2071-2109). d) Jusjmandum contra modernistas, 1 sept. 1910 (AAS, 2 (1910), 669 sqs. (D 2145-2147). Eorurn valor dogmaticus. Decretum «Lamentabili» et Encyc. «Pas– cendi» non videntur, in seipsis, defini.tiones ex cathedra; tamen motu proprio «Praestantia>>, Decretum «Lamcntabili», in forma specifica appro– batum, et Encyc. «Pascendi» confirmantur: addita excommunicationis poena adversus contradictores; illudque -pergit-declaramus ac decernimus, si quis, quod Deus avertat, eo audaciae progrediatur, ut quamlibet e propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro documento, quod supra diximus, improbatis tueatur, censura ipso facto plecti Capite Docentes Constitutionis Apostolicae Sedis irrogata, quae prima est in excornrnunicationis la– tae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis (D 2114). (33) e. g. MAZZELLA, n. 1052, in nota; SCHEEBEN, Dogmatilc, I, n. 510; STRAUB, n. 999 sqs. (34) e. g. FRrns, in Kirchenlexiccn: Syllabus; CHOuPIN, DAFC, col. 1559; SCHULTES, a. 70, VI. THEOL, FuNDAMENT.-32.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz