BCCCAP00000000000000000000546

464 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 453-454 In his documentis non tantum exigitur assensus externus, verum etiam internus. Natura hujus assensus interni. Quaeritur utrum assensus sit objec– tive certus, talis scilicet qui respondeat veritati objectivae doctrinae. Si vero non exigatur assensus absolute indeclinabilis, quibusnam in cir– cumstantiis aliquis discedere possit, vel saltem dubitare, de doctrina a decreto pontificio imposita? Estne adhuc, salva conscientia, possibilis dubitatio vel negatio? a) Sunt multi qui affirmative respondent, eo quod assensus sit «in– terpretative conditionatus, scilicet elicitus sub tacita conditione, 1tisi gravis suspicio oriatur, praesumptionem non verificari» _(30). In favorem igitur hujus magisterii ecclesiastici stat praesumptio «quamdiu praesumptio ratione gravi contraria non labefactatur» (31). Haec sententia commendari videtur a declaratione S. Officii, 2 ju– nii a. 1927. Et revera ipsa Congregatio negative responderat ad quaes– tionem: «Utrum tuto negari, aut saltem in dubium revocari posset, esse authenticum textum Sti. Joannis, in ep. prima c. 5, 7.» Et nunc declarat: Minirne vero irnpedire voluit, quominus scriptores catholici rem plenius investigarent atque, argumentis hinc inde accurate perpensis, cum ea, quam rei gravitas requirit, moderatione et temperantia, in senten– tiam genuinitati contrariam inclinarent, modo profiterentur, se pa– ratas esse stare judicio Ecclesiae _(D 2198). b) Alii tamen, in casu seriae dubitationis, privatam inquisitionem permittunt, dummodo intentio habeatur suas rationes, debita cum re– verentia, Sacrae Congregationi proponendi, sed absque vera suspensione assensus. Ratio ab ipsis anata est hujusmodi: etsi oppositae rationes graves esse possint, tamen in oblivionem non est tradendum quod theologi fallí etiam possint (32). 454. Scholion IV: De valore dogmatico syllabi Pii IX et documento– rum J>ii X contra l\ilorle:rnistas. Ob inusitatum valorem horum documentorum, aliquid dicendum opportunum duximus de eorum valore dogmatico. 1.º) Syllabus Pn IX, est collectio errorum modernorum, excerpta ex diversis allocutionibus, Encyclicis et Epistolis hujus Pontificis (D 1700- 1780): ad Episcopos missa est simul cum Encyclica «Quanta cura», 8 dec. 1864, a Cardinali ANT0NELLI. Ejus valor dogmaticns. a) Aliqui dicunt Syllabum Pn IX esse do– cmnentmn e."c cathedra definitum, tum in se, tum praesertim propter (30) LEilCHER-SCHLAGENHAUPEN, Inst. theol.. P. 295. (31) Ibicl. (32) Cfr. J. SALAVER!U, Sacrae Theol. Summa, vol. I, p. 689-690.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz