BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 453 463 custodiendi continetur facultas imponendi, sensu declarato, assensum internum. Prob. minar.: Si de medio tolleretur obligatio assensus interni, fide– les possent multa judicia personalia periculose elaborare, quae theore– tice officium et munus Ecclesiae impedirent, et, sensim sine sensu a doctrina fidei et morum saepissime elogarentur; ut igitur Ecclesia suum munus adimplere possit, hoc praesidio indiget. b) Qua majar sit in Superiore auctoritas et prudentia, major ei ob2dientia debetur. Jamvero auctoritas et prudentia in proponenda doctrina non revelata, sunt omni exceptione majares, tum in Romano Pontífice tum in Congregationibus Romanis, uti constat ex eorum modo procedendi: caute enim decisiones sumuntur, peritissimi viri consu– luntur, etc.... Insuper, ipsa assistentia Spiritus Sancti, sine ullo dubio, specialis– sima etiam dicenda est in rebus doctrinalibus (cf. n. 406, nota). Ergo et maxima etiam esse debet, in his casibus, obedientia, sen acceptatio doctrinae sic propositae. 2.º) Sancta Sedes hoc jure, de facto, utitur. Exemplum habes apud S. Pium X; in paragrapho sequenti agitur de auctoritate sententiarum Commissionis Biblicae. Quapropter declarandum illud praecipiendumque videmus, quemadmo– dum declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos om– nes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de de bíblica, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac decretis S. Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se s1tbjiciendi; nec posse notam tum detrec– tatae obeclientiae tEm temeritaiis devitare, aut culpa propterea va– care gravi, quotquot verbis scripstisve sententias has tales impug– nent; idque praeter scandalum, qua offendant, ceteraque quibus in causa esse coram Deo possint, aliis, ut plurimum, temere in his erra– teque pronuntiatis (D 2113: Ex motu proprio «Praestantia S. Scrip– turae», 18 nov. 1907). Clara sunt etiam verba Prr XI, in Encycl. <<Casti Connubii», 31 Dec. 1930. Fideles ... obedientiam praestare debent, non solum solemnioribus Eccle– siae definitionibus, verum etiam, servato modo, ceteris Constitutionibus et Decretis, quibus opiniones aliquae ut periculosae aut pravae pros– cribuntur et condemnantur. AAS (1930) 580. Alia etiam testimonia possemus in praesenti recitare; si plura velis, cf. Concilium Vaticanum (D 1820, cf. CIC 1324; Epistolam «Tuas liben– ter» PII IX (D 1684). Encyc. «Immortale Dei» LEONIS XIII (D 1880); De– cretum «Lamentabili» Pu X (D 2007); Jusjurandum contra Modernistas (D 2145-2147).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz