BCCCAP00000000000000000000546

462 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 453 b) Decreta Congregationnm Romanarum. De his decretis consulto loquitur Codex Juris Canonici, in ce. 246-257. Nostra interest in praesenti Congregatio Sti. Officii «cui ipse Sum– mus Pontifex praeest», et <<tutatur doctrinam fidei et morum» ... «... ad eandem pertinet, non solum delatos sibi libros diligenter excu– tere, eos, si oportuerit, prohibere, et dispensationes concedere; sed etiam ex .officio inquirere, qua opportuniore licebit via, quae in vul– gus edantur scripta cujuslibet generis damnanda» .(CIC 247). Commissio Bíblica, in sua propria provincia, eadcm auctoritate gau– det (D 2113). Hujusmodi decreta semper in lucem eduntur cum approbatione Ro– mani Pontificis, quae esse potest, vel communis, vel specifica. In approbatione communi, etsi documentum ut authenticum se praebeat, tamen responsabilitas incidit in ipsam Congregationem, eo quod verus ejus auctor sit Sacra Congregatio; nihilominus haec docu– menta voc::mtur decreta Sanctae Sedis (CIC, 7). In approbatione specifica, Romanus Pontifex tale decretum Sacrae Congregationis suum facit, et istud eumdem valorem habet ac si ab ipso Romano Pontífice exaratum fuisset. Agimus enim in hoc loco de Congregationibus in quantum doctri– nam proponunt vel defendunt. Quaeritur nunc quisnam assensus hujusmodi decretis slt praestandus. Respondeo: Certo assensus non absolutus, uti in a), eo quod hujus– modi decreta non sint infallibilia; jamvero, assensus absolutus tantum praestari potest, vel propositioni evidenti, vel decisioni infallibili Cum generatim objectum hujusmodi decretorum doctrinalium, ex una parte, evidens non sit, et, ex alia, decretum peremptorium, seu infallibile, jux– ta hypothesim, excludatur, sequitur quod assensus ne quidem objective certus dici possit; error enim absolute non repugnat. Assensus tamen dici debet religiosus, nec sufficit silentium obsequio– sum, cujus rei ultima ratio reponenda est in voluntate Sanctae Sedis, rem ita decernentis; ceterum, Ecclesia, in casu, per Sacram Congrega– tionem repraesentata, ad hoc plenum jus habere dicenda est, eo quod ipsi commissum fuerit munus auctoritative docendi. Praeterea, quia objectum assensus sit acceptatio alicujus doctrinae, et doctrina in mente recipiatur, assensus esse debet necessario internus. Nostra assertio duplici argumento probatur: a) Sancta Sedes jus habet imponendi assensum et b) hoc jure, de facto, utitur. l.") Sancta Sedes jus habet imponendi assensum, nam, a) Ipsa mu– nus et officium ·accepit a Christo fundatore docendi et conservandi veritatem revelatam. Jamvero si talis facultas restringeretur ad verita– tes formaliter et virtualiter revelatas, ita ut circa doctrinam non reve– latam non posset assensum internum imponere, eo ipso muneri suo satisfacere non posset. Ergo in munere et officio veritatem revelatam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz