BCCCAP00000000000000000000546
DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 453 461 bus revelatis necessario connexa, quaeritur nunc cujusnam sit generis assensus istis decretis ecclesiasticis praestandus. Respondemus per partes: 1 º) Circa veritates formaliter revelatas. Quoties Ecclesia, magiste– rio suo solemni vel ordinario universali, peremptorie proponat doctri– nam aliquam tamquam formaliter revelatam, assensus praestandus est assensus fidei divinae, ita ut qui hanc veritatcm negaverit, haereticus dicendus sit. 2.º) Circa veritates cum revelatis necessario connexas, seu virtua-• liter revelatas; etiam in hoc casu, praestari debet assensus absolute cer– tus. id est, absque ulla formidine errandi; et ratio est manifesta, quia interposita fuit decisio infallibilis, seu peremptoria, Ecclesiae. Sed insuper quaeritur: utrum, in hoc casu, assensus dici debeat fi– dei divinae, vel fidei ecclesiasticae? Auctores communissime respondent assensum esse fidei ecclesiasticae. Consequentia practica est, hac in re, maximi momenti, nam si assensus fuerit fidei ecclesiasticae, ille qui rem ita definitam denegaret, gravissime quidem peccaret, sed nullo modo dici posset haereticus, eo quod veritas non fuerit proposita tamquam reve– lata, nam imposita fuit propter auctoritatem Ecclesiae infallibilis (29). 3.º) Circa decreta non infallibilia. Hujusmodi decreta intelliguntur illa quae emanare solent, sive a Romano Pontifice, sive a Congregatio • nibus Romanis. a) Decreta Romani Pontificis, sunt documenta ab ipso edita, e. g. Litterae Encyclicae, Brevia, aliquando etiam communicationes radiopho– nicae, etc. Objectum, seu materia, horum documentorum non praecise est dis– ciplinare, sed etiam doctrinale; in hoc loco agimus de illis decretis ma– gisterialibus. quibus proponitur doctrina ut tenenda, vel ut ab adver– sariis tuenda: non tamen satis manifestatur intentio peremptorie im– ponendi ipsam doctrinam. (29) De hif; quécc-stionirms, ex profcsso, i,1 tractatn de fide, ubi triplex sententia datur. a) virtualiter revelata sunt de fide divina credlbilia, qui9. Deus vir– tualiter rev.~lata confirmat; ita l\L CANUs, VAZQUEZ, etc.; b) etsi vlrtualiter revelf\ta dlci nequeant in se objectnm fidel, talia finnt per ctefinltionem Ecclc,;ié1e, siqnidcm, h:1c definitlone, illa ut divinitus revelata agnoscuntnr; proinde fides ecc-Jesiast!ca non datur: assensus erit fidei divinae: ita BANNEZ, SUAREZ DE LUG0, SCHIFFINI, aliique, inter quos, nostris diet,us, eelf:bris clarusque exstitit l'.1ARIN SOLA (La evolución homoaénea del dooma católico ( 1323); e) nu¡ue per definitionem Ecclesiae virtualiter revelata esse incipiunt objecta fidei: quod in se rnvelatum non est, neque per dcfinitlonem ecclesiastkam revelatum fieri potest. Objicientibus: e 0 qnod IJeus revelavlt FcclesLun infallibilern esse, eo ipso et declaravit quoad nos ut revelatum quidquid Ecclesia definierit, respondent; u tique, eonsequen– tia recta esset, sed in hac dupllci hyriothesi: l. dummoclo Deus revelet, Ecclesiam definientcm esse organnm inspiratum; 2. dummodo probetur Eeclesiam deflnientem !oqui nomine Dei, non proprio nomine. Sed haec m1nirne JJrobantur. E contra per revelationem. scimus Ecclesi3m in ~uo objecto esse lnfallibilem; sed quando aliquid definit, hoc facit sua propria auctoritate, ets, auctoritas sit a Deo communlcata. Cfr FRANZELTN, De Tra– ditione... , th. 12, schol.; LENNERZ, De Virtutibus thwl. (19:30), P. 91; GARCIA. In Misccom ( 1946), 9-45; ABÁRZUZA, i',tanuale Theologiae Dogmati– cae (Matriti, 1856, ed. 2.a), n. 765-766.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz