BCCCAP00000000000000000000546
460 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 452-453 l.º) Jam, a morte novissimi Apostoli, non potest, in veritatibus re– velatis, dari profectus dogmaticus, in quantum iste profectus significaret incrementum revelationis in se, per additionem scilicet alicujus novae veritatis, in revelatione publica nullo modo contentae. Quid sub hoc respectu tenendum sit, Ecclesia definivit: Concilium Vaticanum: Si quis dixerit, fieri posse ut dogrnatibus ab Ecclesia propositis, aliquan– do progrcssurn scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem in– tellexit et intelligit Ecclesia: A. S. (D 1818; cf. D 1800 et Pium IX, D 1636, 1656). Syllabus PII IX hanc propositionem damnavit: Divina revclatio est imperfecta et idcirco subjecta continuo et indefinito progressu, qui humanae rationis progressui respondeat (D 1705). Po– sitio modernistica late exponitur in Encyclica «Pascendi» (D 2094). 2 º) Tamen progressus est possibilis e:x: parte propositionis et e:r parte cognitionis fidelium. Et revera, Ecclesia potest infallibiliter pro– ponere aliquam veritatem quae usque adhuc, tamquarn a Deo revelata non agnoscebatur nec tenebatur, sicut accidit cum dogmatibus maria– nis nuper recensitis. Assumptio enim B. Mariae Virginis in caelum ejus– que Immaculata Conceptio, erant, absque dubio, veritates a Deo reve– latae et in deposito revelationis contentae; sed quia usque adhuc igno– rabantur a fidelibus, numquam haberi poterant tamquam veritates a Deo revelatae et in deposito revelationis contentae, seu tamquam vera dog– mata fidei Perspicue ad hanc conclusionem jam pervenerat VINCENTIUS LERI– NENSIS, a. 434, in suo Commonitorio: Habetur plane et maximus [profectus] ... Sed ita tamen, vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semetipsum unaquaeque res arnplificetur; ad permutationem, vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet et mul– tum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradi– bus, intelligentia, scientia, sapicntia, sed suo dumtaxat genere, in eodem dogmate, eodem sensu, eademque sentcntia (28). 453. Scholion III: De assensu decretis ecclesiasticis praestando. Cum decreta ecclesiastica incidere possint tum in veritates formali– ter revelatas, tum in veritates quae, etsi revelatae non sint, tamen sint necessario cum revelatis connexae, tum, denique, in doctrinam ab Eccle– sia propositam, quae neque sit formaliter revelata neque cum veritati- (28) ML 50, 667; R 2174.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz