BCCCAP00000000000000000000546
22 CONSPECTUS HISTORICUS, n. 29-30 § II.-CONSPECTUS HISTORICUS In praecedenti introductione ad tbeologiam fundamentalem, juveni tironi aliquas prelibuimus notiones, quas ipse, cum universam mate– riam jam assimilaverit, proprio marte secure deducet. Nunc rursus ei praebere intendimus aliquem conspectum historicum hujus disciplinae, ita ut per se ipsum verificare possit utrum illa elementa jam a primor– diis tum Christianismi tum theologiae catholicae exstiterint; et in casu affirmativo, quomodo et in quanam forma exstiterint; sic omnes gres– sus usque ad hodiernum statum paucis verbis habebit. 30. Modus procedenrli Christi et A.postolorum.-Uti suo loco abunde ostendemus, Christus dixit se esse legatum divinum, et, adversus incre– dulos, ad suam divinam legationem probandam tum ad miracula phy– sica tum ad vaticinia tum ad sublimitatem doctrinae recursum fecit. Recurrit, inquam, ad miracula: «Si mihi non vultis credere, operibus credite» (Jo 10, 38: recole etiam resurrectionem Lazari, Jo 11). Recurrit rursus ad prophetias de se in Vetere Testamento praenun– tiatas: <<Scrutamini Scripturas... , illae sunt quae testimonium perhibent de me ... Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit» (Jo 5, 39-46). Recurrit denique ad vaticinia a se ipso prolata: <<Tune responderunt ei quidam de Scribis et Pharisa:eis, dicentes: Ma– gíster, volumus a te signum videre. Qui respondens, ait illis: Genera– tío mala et adultera signum quaerit: ,et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in carde terrae tri– bus diebus et tribus noctibus» _(Mt 12, 38-40). Tandcm arguit ex sublimitate doctrinae atque ex vitae sanctitate E. g. sermo montanus his verbis clauditur: «Cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doc– trina ejus» (Mt 7, 28). «Ego quae placita sunt ei facio semper... Quis ex vobis arguet me de peccato?» (Jo 8, 29, 46). In modo procedendi Christi, quisnam negare auderet aliquo modo jam innui elementa cssentialia methodi apologeticae?
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz