BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 451-452 459 me in eam contulerint omnia quae sint veritatis, ut omnis, c¡uicum– que velit, sumat ex ea potum vitae. Haec est enim vitae introitus; omnes autem reliqui fures sunt et latrones .(20). Saec. II l. TERTULLIANUS: Constat proinde omnem doctrinam... veritati deputandam, sine dubio tenentem quod ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit. Reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praeju– dicandam, quae sapiat contra veritatem ecclesiarum et apostolorum et Chri:;ti et Dei (21). ÜRIGENES: Servetur ecclcsiastica praedicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita et usque ad praesens in Ecclesiis permanens: illa sola cre– denda cst veritas, quae in nullo ab ceclesiastica et apostolica tradi– tione discordat (22). Testimonia copiosa et nítida adducere possemus ex subsequentibus saeculis; lectorem tamen remittimus ad S. ATHANASIUM (23), S. CAELES– TINUM (24), S. AUGUSTINU!II (25) et S. VINCENTIUM LERINENSEM (26). Notare oportet quomodo in his aliisque testimoniis patristicis thesis nostra affirmetur non quidem ut opinio plus minusve probabilis, sed potius ut doctrina omnino tenenda. 452. Scholion U: De progressu dogmatico. Ex dictis jam constat revelationem publicam cum Apostolis clausam fuisse. Interrogat nunc s. VINCENTIUS LERINENSIS: «Sed forsitan dicit aliquis: Nullusne ergo in ecclesia Christi profcctus habebitur religionis? Habetur plane, et ma– ximus», sibimetipsi respondet (27). Et revera, in Ecclesia Christi habetur evidenter progressus, et qui– dem dogmaticus; sic Assmnptio B. Mariae Virginis in caelum ejusdem - que Immaculat,i, Conceptio, quae olim, salva fide, negari poterant, et de facto negata sunt, hodie sunt dogmata fidei ab omnibus firmiter constanterque sub poena damnationis tenenda. Quomodo igitur haec omnia componi possunt cum immutabilitate depositi revelati? Etsi baec quaestio agitari soleat in tractatu de Fide, tamen aliquas notiones praelibare intendimus, in praesenti, pro Apologeta christiano. In solutione igitur hujus quaestionis distinctione opus est. (20) Aclv, lweres., 3, 4, 1: MG 7, 855; R 213. (21) De prae8eript. lwcrct., 21; ML 2, 33; R 293. (22) p : l\IG 11, 116; R 443. (23) R 785. (2+) Epist. ad Nestor. (25) R Jf.?3 (26) R. 2173. (27) s. VINCE'1TIUS LERINENSIS, Commonitorium, 23; ML 50, 667; R 2174.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz