BCCCAP00000000000000000000546
458 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 450-451 Positio Ecclesiae indubia est: doctrina quae tenet revelationem pu– blicam cum Apostolis clausam fuisse, saltem doctrina catholica dicenda est, nam propositio nostra in verbis reperitur. 451. Quodnam fundamentum scripturisticum et traditionale habeat nostra propositio? 1º) Ex Sacra Scriptura. Jam adduximus documenta Novi Testa– menti, quae clariora videbantur, et eorumdem obvia interpretatio sen– sum nostrae propositionis valde commendat; ceterae possibiles inter– pretationes quae levem probabilitatem forte habere potuissent, sub luce Ecclesiae consideratae, omnem vim amittunt. S. PAuLus eamdem doctrin~,m sustinuisse videtur. 1 Tim G, 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocurn novitates. 2 Tim 1, 13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide ... 14 Bonum clepositum custodi per Spiritum Sanctum (cf. 2, 2). Gal 1, 6 Miror quod sic tam cito transferimini... in aliud Evangelium... 8 Sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quorl evangelizavimus vobis, anathcma sit (Cf. Ephes 2, 19-22>. Haec testimonia, uti vides, non sunt undequaque cogentia, sed tantum insinuantia; tamen, sub luce Ecclesiae, claritatem obtinent. b) Ex Primitiva Ecclesia. Primitiva Ecclesia suam conscientiam cla– riorem proclit terminis in dles magis explicitis: Saec. l. DrnACHE, seu Doctrina Apostolornm, praescribit: Ne derelinquas mandata Domini: custodies quae accepisti, neque addens neqne d·emens (17). Saec. II. s. POLYCARPUS: Relinquentes vanitatem multorum et falsas doctr.inas, ad traditam nobis ab initio doctrinam revertamur (18). S. JusTrnus, illi qui rationem et fontem quaerat de doctrina, quam ipse praedicat, ultro respondebit: 4:Hanc autem hujus rei rationem ab Apostolis accepimus» (19). S. TRENAEUS: Non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; cum .1postoli, quasi in depositorium dives, plenissi- (17) 4, 12; PUNK, 1, 14; R 2. (18) Ep, acl Philipp., 7, 1; MG 5, 1009; R 74. (19) Apol, I, 61; MG 6, 420; R 126.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz