BCCCAP00000000000000000000546

456 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 449-150 tio proinde ecclesiastica implicat tum judicium doctrinale, seu con– formitatem alicujus regulae cum doctrina fidei et morum tum judicium prudentiale. Duplex distinguitur approbatio: a) simplex, seu commendatitia: hoc institutum laudabile tantum declaratur: fideles in illud, tuto, ingredl possunt; b) solemnis, qua institutum quoddam, definitive, tamquam ordo proprie dictus erigitur. In thesi agitur tantum de approbatione regularum ac constitutionum alicujus Ordinis et quidem directe per judicium doctrinaze. In his, Eccle– siam infallibilem esse affirmamu.s. 1.º) Ex natura et fine infallibilitatis. Approbatio, ex dictis, importat absolutum ac definitivum judicium circa aptitudinem alicujus regulae, ut per eam christiana perfectio tuto assequi possit. Atqui hoc infallibi– litatem supponit: nam si Ecclesia errare posset, in rebus fidei ac mo– rum sese deciperet: quod, ut probavimus, accidere nequit. Ergo in appro– batione ordinum religiosorum infallibilis est. 2. 0 ) Ecclesia hanc praerogativam sibi vindicavit. Formula enim approbationis sic exprimitur: Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae approbationis, confir– mationis... infringere vel el ausu temerario contraire ... Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationern ornnipotentis Dei ac bea– torum Petri et Pauli Apostolorum ejus noverit incursurum 05). Constat et ex Const. «Auctorem fideb PII VI (D 1582-1592) et ex Encycl. «Quanta cura>> Pu IX (D 1692). 450. Scho!ion I: dogmati.cum. De clausura reve!ationis publicae.– Jam supra diximus veritates per se revelatas, easque solas, constituere objectum primarium magisterii ecclesiastici. Sed adest quaestio ulterior intime conjuncta cum hac propositione: quandonam scilicet clausa fue– rit; revelatio publica (16). An forsitan morte intercedente novissimi Apostoli? Rationes dubitandi existBre videntur; sic e. g. quando Jesus Aposto– lis eorumque successoribus prolongationem suae missionis commenda– vit. simulque eis assistentiam perennem promisit, haec ait: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 20). Et alibí: «Et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum» (Jo 14, 16). Respondeo: In textibus citatis promittitur certo successoribus Apos– tolorum assistentia ad custodiendum et explicandum depositum reve– latum; at nihil innuitur de nova revelatione; immo haec nova commu- (15) Cfr. Constitutiones Soc. Jesu (Romae, 1957), p. XXXIV-VIII. (16) Cfr. Notiones revelationis publicae et privatae, n. 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz