BCCCAP00000000000000000000546
DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 448-449 155 l.º) Id exigitur ab ipsa natura et fine infallibilitatis (cf. th. 26ª). Ecclesia est infallibilis in rebus fidei et morum. Jamvero si Ecclesia ab omnibus christifidelibus exigat ut beatis ab ipsa declaratis cultus exhibeatur, immo si Ecclesia eos prodeat tamquam regulam morum, inde sequitur quod decisio ecclesiastica indubitanter pertineat ad res fidei et morum; si ita est, Ecclesia infallibilis esse debet in canonizatione sanctorum, nam si in hac materia errare potuisset, membrum diaboli proponeret ad imitationem fidelium, non aliter ac si esset regula et archetypus virtutis, eique cultum tribueret. Roe autem repugnare nimis evidens est. 2.º) Hoc jus Ecclesia sibi vindicavit, nam id probant diversae for– mulae, jam a saeculis in canonizatione adhibitae. Sufficiat, ut exem– plum, unam tantum formulam ex Pro XII desumptam afferre: Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei ca– tholicae, et christianae religionis augmentum, auctoritate D. N. Jesu Christi... BB. Joannem de Britto Martyrem, Josephum Cafasso... Sanctas esse decernirmls et definímus, ac Sanctorum catalogo ads– cribimus, statuentes ab Ecclesia universa illorum memoriam pía de– votione recoli debere (13). Ceterum, tam in Bullariis quam in ASS et AAS, has formulas, in unaquaque canonizatione iteratas, invenies. Uti vides, Cathedra Petri utitur terminis quibus fidelibus imponitur veritas firmiter ac infallibiliter tenenda. Sententia unanimis theologorum a BENEDICTO XIV exponitur: «Si non haereticum, temerarium tamen, scandalum toti ecclesiae affc– rentem, in sanctas injuriosum, faventem haereticis negantibus auc– toritatem ecclesiae in canonizatione Sanctorum, sapientem haere– sim, utpote viam sternentem infideli.bus ad irridendum fideles, asser– torem erroneae propositionis gravissimis poenis obnoxium docemus eum, qui auderet asserere pontificem in hac aut illa canonizatione errasse, hucusque aut illum Sanctum ab eo canonicatum non esse cultu duliae colendum» (14). J-19. F) Approbatio Ordinum Religiosorum. Ordo religiosus, ait Jus vigens, est illa societas, «in qua sodales, se– cundum proprias ipsius societatis leges, vota [solemnia] nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt» (CIC 488, 1). Approbatio vero, evidenter, non versatur circa honestatem votorum paupertatis, obedientiae et castitatis-in quibus essentia status religio– si consistit--: ipse Dominus Jesus ea commendavit; sed circa honesta– tem regulae, quam singuli Ordines ad perfectionem religiosam obtinen– dam observare debent, et circa opportILnitatem hujus regulae. Approba- (13) AAS 30 (1947). 209 sqs, (14) De serror1lm Dei beat. et canoniza., l. 1, c. 45, n. 28.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz