BCCCAP00000000000000000000546
454 DE OBJECTO INF'ALLIBILITATIS, th. 29, n. 447-443 e) Etiam in re liturgica, Conc. Tridentinwn decrevit: S. q. d., receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in solemne sa– cramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni aut sine peccato a ministris pro lubito omitti posse, A. S. (D 856; cf. D 879, 889, 942. 943, 954). d) Explicite de re disciplinari agens, Prns VI fortiter Pistorienses proscripsit: Quasi Ecclesiae, quae Spiritu Dei reg,itur disciplinam constituere posset, non solum inutilem et onerosiorem quam libertas christiana patiatur, sed periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialis– mum: falsa, temeraria, scandalosa, ad minus erronea .(D 1578; cf. D 1504, 1505, 1580, 1591). •H.8. E) Canonizatio Sanctorum. Definitur: Canonizatio est definitiva sententia, qua R. Pontifex ali– quem Beatum ínter sanctas esse receptum declarat, omnibusque fideli– bus hoc credendum, atque illum colendum et invocandum praecipit. Sententia definitiva: proinde nec ab ipso Papa abrogari nec mutari poterit. R. Pontificis: Jus vigens ipsi reservat canonizationes (CIC 1999). Prima canonizatio papalis, ut videtur, a. 993 sub J0ANNE XV, beatum Uda:lricum catalogo sanctorum adscribente, locum habuit (D 342); ALE– XANDER III (a. 1170) hoc negotium sibi suisque successoribus reservavit. URBANus vero VIII (a. 1634) gravissimis poenis prohibuit, ne cui publi– cus cultus, sine praevia beatificatione vel canonizatione, tribueretur (cf. n. 400). Aliquem Beaturn. Beatificatio etiam decretis S. Sedis indiget; sed a canonizatione distinguitur, eo quod supremum et definitivum auctorita– tis gradum non obtinet (CIC 2136; cf. ere 1999-2141). Credendum, colendurn. His verbis exprimitur tum judicium speculati– vum de sanctitate ac de fruitione gloriae caelestis (12), tum judicium practicum et praeceptivum, quo Sanctus ut paradigma virtutum pro– ponitur. Omnibus fidelibus praecipitur. Omnes igitur fideles Beatum jam ut caelitem habere ac colere tenentur. Praeter canonizationem formalern, de qua egimus, datur et canoni– zatio aequipollens. Accidere potest, quod servus Dei, jam forsitan a sae– culis, cultum tantum ab auctoritate locali permissum acceperit. Jam– vero, si R. Pontifex hunc cultum decreto positivo solenmiter confirmat, universaeque imponit Ecclesiae, canonizatio aequipollens locum ha– beret. (12) Infallibilitas evidenter non extenditur ad circumstantias histori~as minoris momenti, quae in proc:essu canonizationis vel Bullae Pontificiae narrantur, e. g, ad ea quae annum nativitatis, mortis, aliasque circumstantias refe– »untur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz