BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 446-447 453 CLEMENS XI, a. 1705, rem definitive dirimit: Obedientiae, quae praeinsertis apostolicis constitutionibus debetur, ob– sequioso illo silentio minime satisfieri, sed damnatum in quinque pro– positionibus Jansenii libri sensum, quem illarum verba prae se fe– runt, ut praefertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum, non ore solum, sed et carde rejici ac damnari clebere; nec alía mente, ani– mo aut credulitate supradictae formulae subscribí licite posse... (D 1350). 447. D) Decreta disciplinaria. Hujusmodi decreta sunt leges ecclesiasticae universales quibu.s ho– minis vita christiana ac cultus divinus ordinantur. Et.si facultas con– dendi leges pertineat ad potestatem jurisdictionis, tamen potestas ma– gisterii considcratur, iu his lPgibus, sub alio speciali aspectu, in quan– tum scilicet in his legibus nihil adesse debeat quod adversetur legi na– turali aut positivae. Sub hoc respectu dicimus judicium Ecclesiae esse infallibile. Nihilo– minus, non affirmamus leges ecclesiasticas es.se omnium prudentiores, nec immutabiles, 11ec intangibiles; mutatis enim circumstantiis et ad– junctis, aliae lcges esse possunt; recordare vells in hac re variationes in Jure Canonico et in Jure Liturgico, praesertim sub Pro XII. l.º) Id exioitur a natura et fine infallibilitatis, nam Ecclesia infal– libilis subditos in sanctificationem ducere debet per rectam expositionem doctrinae. Jamvero, si Ecclesia, in suis decretis universaliter constrin– gentibus falsam doctrinam imponeret, eo ipso recta fides ac mores gra– vi vulnere affic0rentur, homines a salute averterentur, et natura ipsa verae Ecclesiae in discrimen poneretur. Sed haec omnia repugnant praerogativae infallibilitatis qua Christus Ecclesiam snam ditavit. Ergo Ecclesia, cum leges disciplinares condit, infallibilis esse debet. 2.º) Ecclesia, de facto, infallibilitatem in hac materia sibi vindi– cavit. a) Primum decretum disciplinare invenitur in Concilio Hierosolymi– tano. Apostoli enim, auctoritate Spiritus Sancti innixi, decreverunt: Ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato (Act 15, 28). b) Circa communionem sub una specie, Conc. Constantiense statuit: Dicere quod hanc consuetudinem aut legem observare sit sacrilegitim aut illicitum, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserentes op– positum praemissorum tamquam haeretici arcencli sunt (D 626; cf. C. Trid. D 934, 935).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz