BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 445-446 451 l.º) Jl,Iunus custodiendi depositmn revelatum id postulat, nam si, in his syllogisrnis deductivis, negares conclusionem, eo ipso negare etiam deberes praemissam revelatam, eo quod agatur de conclusione quae deducitur metaphysica necessitate. Proinde, in munere custodiendi ve– ritates revelatas, continetur facultas infallibiliter decernendi circa praedictas conclusiones. 2.º) Ecclesia hanc facultatem sibi vindicavit. Constat enim Eccle– siam saepe peremptorie tales conclusiones statuisse: e. g. CLEMENS VI (a. 1347), contra errores philosophi de ULTRICURA (D 553-570); Conc. La– teranense, contra Neo-aristotelicos (D 738); Conc. Constantiense, con– tra Huss (D 642.652.656); PIUs V, contra BAIUM (D 1027.1028.1035.1039. 1062); Prus IX, contra FRoHscHAMl\IER (D 1674-1675); Prus X, contra Mo– dernistas. En duo specimina ex Prn X desumpta: Ecclesia, cum proscribit errores, nequit a fidelibus exigere ullum inter– num assensum, qua judicia a se edita complectantur .CD 2007). Reprobandus non est exegeta, qui praernissas aclstruit, ex quibus sequi– tur, clogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget (D 2024). Omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac pros– criptas ab omnibus haberi mandavit [Sanctitas Sua] (D 2065 a). 446. C) Facta dogmatica. Facturn dogrnaticurn vocatur, sensu stricto, quodlibet factum non revelatum, sed cum expositione ac custodia depositi revelati ita conjunc– tum ut, ex negatione illius facti, negari etiam debeat ipsa veritas re– velata. In sensu vero lato, hoc nomine designatur etiam quodlibet factum sacrum, e. g. creatio mundi, nativitas Christi, etc. Eorurn divisio: Facta dogmatica distinguí solent in facta sirnpliciter talia, et facta doctrinalia. Facta sirnpliciter talia, e. g. legitimitas Concilii Vaticani; ab hac le- gitimitate pendet valor decretorum hujus Concilii. Doctrinalia, e. g. orthodoxia alicujus libri. In hoc loco agimus praesertim de factis doctrinalibus. Quid sit facturn clogmaticum doctrinale. Est determinatio, ex parte Ecclesiae. orthodoxiae vel heterodoxiae alicujus scripti circa doctrinam christianam, ad mentem auctoris. Inquisitio ecclesiastica in hac duplici interrogatione compendiari po– test: a) Estne orthodoxa vel heterodoxa illius scripti doctrina? Vocatur quaestio juris, et Ecclesia, in hac materia, infallibilis est. b) Quid auctor objective manifestare voluerit?, id est quid auctor, qua auctor, exprimere voluerit? Dic.itur quaestio facti. Sensus objectivus intelligitur sensus verborum juxta usum naturalern et communem loquendi, attentis circumstantiis in quibus liber conscrip– tus fuit. Vocatur etiam sensus auctoris, qua auctoris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz