BCCCAP00000000000000000000546

450 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 444-445 En verba PII IX: Numquam enim non solum philosopho, verum etiam philosophiae lice– bit, aut aliquid contrarium dicere iis, quae divina revelatio et Eccle– sia docet, aut aliquid ex eisdem in dubium vacare, propterea quod non intelligit, aut judicium non suscipere, quod Ecclesiae auctoritas de aliqua philosophiae conclusione, quae hucusque libera erat, pro– ferre constituit (D 1674). Ecclesia ex potestate sibi a divino suo Auctore commissa non s:,lum jus. sed officium praesertim habet non tolerandi, sed proscribendi ac clamnand~ omnes errores, si ita ficlei integritas et animarum salus postulaverit, et omni philosopho... id officium incumbit nihil um– quam dicere contra ea, quae Ecclesia docet, et ea retractare, de qui– bus eos Eccles.ia monuerit. Sententiam autem, quae contrarium eclo– cet, omni.no erroneam, et ipsi fidei, Ecclesiae ejusque auctoritati vel maxime injuriosam esse edicimus et declaramus (D 1676) (10). Eadem doctrina sustinetur a Concilio Vaticano (D 1798, 1817), a P10 X (D 2005) et a P10 XII (Encycl. «Humani Generis»: AAS 42 (1950). 561-578) respective contra Rationalistas, Modernistas et Philosophiam Modernam. 445. B) Conclusiones theologicae. Hae conclusiones appellari etiam solent veritates virtualiter revelatae; sunt illae propositiones quae deducuntur rigoroso ratiocinio, necessitate logica et metaphysica, seu syllogismo vere deductivo, ex praemissa uni– versali naturaliter certa .(majar), et ex praemissa particulari revelata (minar). Exhinc sequitur quod si in hujusmodi syllogismo, conclusio ne– getur, negari etiam debeat praemissa revelata. Aliud etiam consectarium: in conclusione inveniretur alius novus conceptus, qui in praemissa revelata non reperiretur. Ex superiori definitione deducitur quicl non sit conclusio theologica in sensu stricto; haec sit regula applicanda: si conclusio eruitur ratio– cinio expositivo, conclusio non erit stricte theologica, nam agitur in hOC casu de nova formula ejusdem conceptus; ita occurrit e. g. in hoc syllo– gismo: Christus est horno. Atqui horno essentialiter constat corpore et anima rationali. Ergo Christus corpus et animam rationalem habuit. Uti vides, syllogismus est simpliciter explicativus, et ideo conclusio dici debet formaliter implicite revelata, eo quod in praemissa revelata jam inclusa erat. Proinde, in stricta conclusione theologica, conclusio esse non debet ne quidem implicite contenta in praemíssa revelata. Syllogísmus autem stricte dictus habebitur sí praemíssa major sit universalis naturaliter cogníta; praemíssa vero minar sít particularís revelata; tandem nexus fundari debet in metaphysica necessitate. Ex díctis collígítur omnes conclusiones mere explicativas referri de– bere ad objectum primaríum ínfallíbilítatis. (10) Ex Ep. «Gr,wissinw inter» contra JAc. FRoH:,cHAMMER, omnimodam Phil<>-• sophiae independentiam a fide proclamantem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz