BCCCAP00000000000000000000546

DE METHODO ADHIBENDA, n. 27-29 21 Ecclesia Christi, collocari solet. Ii tractatus revera constituunt formale fundamentum theologiae dogmaticae. Nota bene.-Hoc 110n impedit quominus, ut supra dictum jam fuit, apologetica rationalis vere appellari possit theologia fundamentalis, etiamsi tractatus de Traditione et s. Scriptura penitus omitterentur. Tandem, tractatus quartus aget de supernaturalitate Ecclesiae, in quo venient aliae quaestiones, intime connexae, circa naturam Eccle– siae; sic. e. g. methodo dogmatica agemus de Corpore Christi mystico. 28. I',Iethodus nosfra erit piiilosophico-historico-synthetico-progres– siva.-Ex testimonio igitur historico Christi Legati pervenitur ad exis– tei:tiam revelationis et ad existentiam et constitutionem Ecclesiae. Adest et alia methodus, nempe regressiva, analytica, transcendentiae. Hac methodo, ex analysi Ecclcsiae hodiernae, ad ejusdem Fundatorem regrederetur. Ecclesh enim est facturo quoddam historicum, objectum bene determinatum, omnibus fere hominibus et ubique terrarum visibi– le, et miraculosum, necnon et supernaturale. Etsi haec methodus sit egregia in se, et pro praxi efficacissima, tamen ab ea praescindimus. nam non ita nitide nobis ostendit cognitionem scientificam originis rcve– lationis. Tamen, ex plurimis elemcntis hinc inde decursu tractatus spar– sis. hoc argumentum facile efformari posset. 29. SS. Patrum, Conciliormn et Theofogorum te.stimonia.-In trac– tatu de Revelatione et de Ecclesia haec testimonia duplici intentione afferentur, scilicet ut lucem directivam fidei exprimentia, et ut supple– toria tractatus stricte dogmatici. a) Ut lucem clirectivam ficlei exprimentia. Ut semel et iterum dixi– mus1 theologia fundamentalis sua argumenta ex historia et ex philo– sophia sumit, et materiam tractatus probat sub luce rationis naturalis, sed sub directione fidei. Proinde, ipsa testimonia Patrum, Conciliorum ac Theologorum, quan– do ex ipsis argumentum apologeticum efformatur, duplici sensu a nobis sumuntur, uti jam supra dictum est, nempe: methodice, ut documenta simpliciter historica, realiter vero, pro nobis theologis, ut documenta directiva fidei. b) Ut suppletoria tractatus stricte dogmatici. Et revera, materia theologiae fundamentalis est etiam materia revelata. Proinde, per se loquendo, denuo methodo dogmatica tractari deberet. Ne ergo bis eadem repetamus, doctrinam Ecclesiae praebemus. Ita, quilibet, postquam apo– logetice theses probaverit, poterit eamdem materiam iisdem etiam ar– gumentis, sed sub alia luce inspectis, sine una difficultate, dogmatice considerare.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz