BCCCAP00000000000000000000546

DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 443-444 449 Pars 2.ª: Etiam alias veritates, quae, licet revelatae non sint, tamen sunt necessariae ad depositum fidei integre custodiendum, rite explican– dum et efficaciter definiendum. 443. Probatur.-A.rgumentum generale. Ecclesia non potest non ha– bere ea omnia quae tum natura infallibilitatis Ecclesiae, tum ejus finis, postulant ut depositum fidei, Ipsi commissum, incorrupte ac integre custodiat ac proponat. Praeterea, Ecclesiae, ut Magistrae infallibili, competit determinare quousque se extendat objectum suae infallibilitatis, nam secus haec ip– sius praerogativa saepe inutilis evaderet. Proinde, si Ecclesia declarat aliquid ad suum magisterium pertinere, dicenda est, in hac decisione, infallibilis. Atqui a natura infallibilitatis exigitur, et ab ipsa Ecclesia vindicatur facultas peremptorie decernendi circa: a) praearnbula fidei, b) conclu– siones theologicas, c) jacta dogrnatica, d) decreta disciplinaria, e) cano– nizationern sanctorurn et f) approbationern Ordinurn Religiosorurn. Ergo facultas infallibiliter decernendi extenditur ad veritates, quae licet re– velatae non sint, tamen sunt necessariae ad depositum fidei integre custodiendum, rite explicandum et efficaciter definiendum. Prob. minor. per partes. 4'14. A) Praeambula fidei. Cmn ordo supernaturalis ordinem naturalem non destruat, sed potius perficiat, sequitur quod multae veritates ordinis philosophici, seu natu– ralis, veritatibus revelatis waesupponantur (praeambula fidei); sic e. g. ordo supernaturalis praesupponit possibilitatem cognoscendi existentiam Dei solo lumine rationis, possibilitatem revelationis, ejusque discernibi– litatem per criteria apta, etc. l.º) Munus custodiendi ac proponendi depositum revelatum postu– lat ut, in his quaestionibus decidendis, Ecclesia sit infallibilis, nam si quis negare. vel in dubium posset revocare illas veritates logice cum re– vetatis connexas, eo ipso posset negare vel in dubium revocare ipsam veritatem revelatam. Si, e. g., impune negaveris homini capacitatem cognoscendi, solo lumine naturali rationis, existentiam Dei, posses etiam negare dogma catholicum, a Concilio Vaticano deíinitum, juxta quod credere debemus possibilem esse hujusmodi cognitionem (D 1806). Aliis verbis, si Ecclesia non haberet facultatem definiendi veritates naturaliter cognitas, nullatenus posset depositum sibi commissum cus– toci.ire. ob relationem necessariam inter has veritates ordinis naturalis et veritates revelatas existcntem. Ergo praeambula fidei non sunt definibilia quia revelata, sed potius o'J eorum connexionem necessariam cum veritatibus revelatis. 2.º) Ecclesia, de facto, hoc jus sibi vindicavit. THEOL, FUNDAMENT.~31.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz