BCCCAP00000000000000000000546

448 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 441-442 nat, ideo est quia objectum hujus impositionis est veritas per se reve– lata, nam si sermo esset de objecto per accidens revelato, non appare– ret ratio sufficiens ita se gerendi, nec talis modus agendi probaretur. Ergo veritates per se revelatae constituunt objectum directum magiste– rii infallibilis. Sed dices: in hac argumentatione, objectum magisterii ecclesiastici arbitrarie restringitur ad veritates per se revelatas, nam textus allati nullam restrictionem postulare videntur. Ergo etiam veritates per acci– dens revelatae pertinent ad objectum directum magisterii ecclesiastici infallibilis. Respondeo: Ut nostrum responsum et res ipsa bene intelligantur, haec notare liceat: a) Textus citati potius loquuntur de re maximi momenti: «quae– cumque mandavi», «omnem veritatem», «praedicate Evangelium». Jam– vero Evangelium directe significat praedicationem, doctrinam a Jesu traditam, ejusque opus redemptionis. b) Ex finalitate institutionis Ecclesiae sic argui potest: Christus commendavit Ecclesiae a se institutae custodiam et expositionem, nec– non et tuitionem doctrinae per se revelatae; practice vero, ab Ecclesia proponi non potest tamquam revelatum id quod revelatum numquam fuit, nam eo ipso periret integritas depositi revelati. Jamvero ad hoc ut Ecclesia possit doctrinam sibi commissam integre custodire, non requi– ritur ut ejusdem magisterium infallibile ad res pure historicas, geogra– phicas et chronologicas necessario extendi debeat; aliis verbis, objectum magisterii directum comprehendit per se revelata. 442. B) Ex indefectibilitate Ecclesiae. EcclBsia est infallibilis in determinanda doctrina revelata de fide et moribus; si ita est, Ecclesia erit etiam infallibilis quando determinare intendit extensionem suae potestatis, id est veritates infallibiliter definibiles. Atqui Ecclesia affirmat veritates per se revelatas ad magisterii in– fallibilis ditionem pertinere. Ergo. Prob. minar: a) Ex Concilio Vaticano: Fidei doctrina... tamquam divinum depositum, Christi Sponsae tradita [est Ecclesiae] fideliter custodienda et infallibiliter declaranda :m rnoo). Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut, eo revelant2, novam doctrinam patefacerent, sed ut, eo assistente, tra– ditam per Apostolos revelationem, seu fidei depositum sancte custo– dirent et fideliter exponerent (D 1839). b) Concilium Vaticanum definivit objectum infallibilitatis Ecclesiae et Romani Pontificis sese extendere ad res «de fide et moribus» (D 1839). Ergo infallibilitas amplectitur saltem veritates per se revelatas.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz