BCCCAP00000000000000000000546
DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 440-441 447 Sed, circa intentionem Concilii Vaticani-Concilium enim noluit quaestionem definire-, bene advertas ea quae sequuntur. 2.º) Sunt aliqui auctores qui asserant, in praedicta definitione Con– cilii Vaticani, inclusum esse objectum indirectum infallibilitatis ponti– ficiae (D 1839) (8). 3. 0 ) Tamen, ex his quae in Concilio Vaticano dicuntur, non potest inferri ultra id quod ab ipso dictum fuit. Audiamus iterum interpretem officialem, Ep. GASSER: <,Omnes omnino catholici theologi consentiunt, Ecclesiam in hujusmodi veritatum definitione esse infallibílem. Sed opinionum diversitas ver– satur unice circa graclum certitudinis: utrum scilicet infallibilitas in his veritatibus proponendis debeat censeri dogma fidei, an solum theologice certa. .. Patribus Deputationis unanimi consensione vi– sum fuit hanc quaestionem nunc saltem non definiendam, sed re– linquendam esse in statu in qua est; ita ut definiatur de objecto in– fallibilitatis Romani Pontificis omnino ídem credendum esse, quod creditur de objecto infallibilitatis in definitionibus Ecclesiae» ... .(9). Pars 1.~: Objectum infallibilitatis includit veritates per se revelatas. 441. Probatur. A) Agitur de simplici coronario; Christus enim praecepit Episcopis omnium temporum: Me 16, 15 Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. 16 Qui cr0diderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: Qui vero non crediderit, condemnabitur. Mt 28, 19 Euntes ergo docete omnes gentes ... 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Jo 16, 12 Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos om– nem veritatem. Ergo Ecclesia debet, ex praecepto divino, et sub maxima sanctione quae cogitari potest, fidelibus proponere Evangelium, seu revelata. Haec omnia, uti antea probavimus, implicant infallibilitatem in docendo Jam age, si Ecclesiae permittitur, immo et praescribitur a Christo, ut Ipsa, modo ita absoluto, atque tali sanctione, aliquid hominibus impo- (8) Sic HER.VÉ : «Objectum ideo infallibilltatls amplectitur non solum omnia revelata ad fidem et mores pertinentia, sed etiam omnes veritates cum revelatis ita connexas ut ad revclata custodienda. exponenda et defcndenda. necessarlae slnt. Hoc aperte indicat vox illa «tenenda» a PP. Vatlcanis appo– slta. exclusa formula «de fide tenendam», quam nonnulli proponebant, ll'.l restringi vlderetur infalllbllitas Pontificis ad sola revelata quae fide divina, credenda sunt». Manuale Thcologiae dogm. (Parisiis, 1934, ed. 18.a), P. 479. (9) Msi. 52, 1226 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz