BCCCAP00000000000000000000546

446 DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 439-440 cillima agatur, intelligl posse, nihllque circa hanc materiam magiste-• rium ecclesiasticum definire posse. b) Jansenistae, qui negant definitionem Ecclesiae cadere umquam posse circa sensum alicujus auctoris ut talis .(D 1098, 1350). c) Pistorienses, qui dicunt Ecclesiam edere non posse decreta disci– plinaria definitiva, etsi sint cum fide vel moribus connexa, quandoqui– dem, in his rebus, Ecclesia in errorem incidere posset (D 1578, 1580 sqs.). 440. Nota theologica.-1.ª pars: de fide divina catholica definita. 2.ª pars: saltem theologice certa; potius de– finitioni proxima. Fontes.-1.ª pars: Corre. Vaticanum: Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in ver– bo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus– revelata credenda proponuntur .(D 1792). ..• fldei doctrina, quam Deus revelavit... tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter decla– randa (D 1800). Definimus Romanum Pontificem... ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel morí– bus instructam esse voluit (D 1839). Sensum definitionis his verbis declaravit ipse Relator GASSER. Infal– libilitas indubitanter extenditur «Saltem ad ea, quae per se depositum fidei constituunt, ad dogmata nimirum fidei definienda, et, quod eodem redit, ad haereses condem– nandas» (5). «Sicut, nemine diffitente, haereticum est Ecclesiae infallibilitatem in definiendis fidel dogmatibus negare, ita in hujus decreti Vaticani [alludit ad illud D 1839] vix non minus haereticum erit negare Summi Pontificis infallibilitatem in definitionibus dogmatum fidei» .(6). 2.ª pars: 1. 0 ) In Conc. Vaticano sequens canon paratus erat: S. q. d., Ecclesiae infallibilitatem ad ea tantum restringí, quae divina revelatione con– tinentur, neque ad alias etiam veritates extendí, quae necessario re– quiruntur ut revelationis depositum integrum custodiatur, A. S..(7), Haec igitur secunda pars dici posse videtur proxima definitioni. (5) Msi 52, 1225-1226. (6) Msi 62, 1227. (7) Coll, Lac., VII, p. 570 et 577:; Msi 51, 543.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz