BCCCAP00000000000000000000546
DE OBJECTO INFALLIBILITATIS, th. 29, n. 438-439 445 a) terminis explicitis, e. g. Deus est Unus et Trinus; Deus creavit caelum et terram, vel; b) terminis implicitis. Deus suum conceptum pandit, sed non verbis explicitis; sic e. g. quando Deus dicit omnes omnino homines esse filios irae, seu peccato originali coinquinatos nasci, implicite dicit Petrum et Joannem in hac conditione natos fuisse, eo quod sint homines. Aliis verbis, tune habetur manifestatio implicita, quando concep– tus in propositione inveniuntur, sed termini indigent aliqua analysi ut eorum sensus clare percipiatur. In hoc casu, conclusiones deducuntur ope syllogismi mere explicativi; conclusio nihil aliud est nisi nova for– mula ejusdem conceptus; uti patet, non agitur in praesenti de ratio– cinio rigorose deductivo, de quo postea dicemus. Veritates per se revelatae, distinguuntur a veritatibus per accidens revelatis. Sufficit quod aliquid sit revelatum, sive per se, sive per acci– dens, ut veritas communicata dici debeat formaliter revelata. Tamen, hac locutione: « Veritates per se revelatae», significare intendimus res fidei et morum, veritates nempe quae in Symbolis fidei contineri so– lent; tales enim sunt veritates quae considerantur essentiales ad salu– tem obtinendam, necessariae necessitate medii, vel saltem convenientes ut cognitio habeatur eorum quae ad essentiam pertinent revelationis. Veritates per accidens revelatae sunt aliae veritates quae in Sacra Scriptura et Traditione continentur, e. g. quaedam adjuncta historica, geographica, etc.; e. g. «In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare . .. » (Mt 13, 1). Hae veritates, etsi inspiratae, non considerantur in thesi ut ·objec– tum directum magisterii ecclesiastici. Veritates non revelatae, sed curn revelatis intime connexae, sunt illae-ait Relator GASSER-«quae licet in se revelatae non sint, requi– runtur tamen ad fidei depositum integre custodiendum, rite explican– dum et efficaciter definiendum». Et alibi: «Hujusmodi veritates non quidem per se ad depositum fidei, sed tamen ad custodiam depositi fidei spectant» (3). Inter veritates cum revelatis connexas potissimum recensentur: Lº) Praesupposita philosophica, seu praeambula fidei. 2.º) Conclusiones theologicae. 3.º) Facta dogmatica. 4.º) Decreta disciplinaria. 5.º) Canonizatio sanctorum. 6.º) Approbatio Ordinum Religiosorum (4). 439. Adversarii.-Directe contra secundam partem adversantur: a) Semi-Rationalistae (GUENTHER, FROHSCHAMMER), qui affirmant ve– ritatem, a Deo manifestatam, jam a ratione humana, etsi de re diffi- (3) Msi 52, 1226 sqs. (4) Qnae sub 1-3 veniunt etiam vocari solent infallibilitatis objectum secun– darium directurn; et ea ;:-:uae sub 4-6 objectum secundarium i?1directmn; cfr. LERCHER, OP. cit., n. 504.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz