BCCCAP00000000000000000000546

ART. III De objecto magisterii infallibilis. THESIS 29.': Objectum infallibilitatis includit, praeter veritates per se reve– latas (I), illas alias veritates quae, licct rcvelatae non sint, ta– men necessariae sunt ad depositum fidei integre custodiendum, rite explicandum et efficaciter definiendum (II) (1). 43G. Cunnexio materiae.-Jam scimus ex praecedentibus adesse in Ecclesia, ex expressa voluntate Christi, magisterium vivum et authen– ticum in ordine ad doctrinam revelatam docendam; magisterium illud, et quidem infallibile, reponendum est tum in Collegio Episcoporum tum in ipso Romano Pontífice. 437. Status quaestionis.-Agendum nobis est in praesenti de ejus objecto; porro, de objecto magisterii infallibilis jam obiter mentio fac. ta est in superioribus; nunc autem e:r professo agendum est, prout ex– presse dicitur in enuntiatione theseos (2). 438. Explicatio terminorum.-Objectum infallibilitatis est materia circa quam Ecclesia est infallibilis. Divisio objecti.-Sed quia doctrina de fide et moribus duplici modo contineri potest in deposito revelationis, ideo distinguí solet duplex ob– jectum, directum scilicet et indirecturn. Objectum directum, seu primarium, illud dicitur quod continet ve– ritates formaliter revelatas. Objectum vero indirectum, seu secundarium, dicitur illud quod con– tinet veritates cum revelatis intime connexas. Veritates forrnaliter revelatae sunt illae quas Deus manifestavit ter– minis loquelae humanae, quibus intentio divina sufficienti claritate os– tenditur; haec manifestatio fieri potest: (1) Verba alterius partis ex Relatare c. Vaticani, EP. GAsSER, mutuata sunt. (2) Nomenclatura uniformis inter auctores desideratur, quod praesertim ex di– versa theoria circa virtualiter revelata, ut videllimus, pendet. Theoria quam sequimur, comm'.mis nobis videtur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz