BCCCAP00000000000000000000546
DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, tb. 28, n. 435 441 Tune, anno 548, Vigilius vi adductus fuit Constantinopolim, ubi in suo primo Judicato Tria Capitula damnavit. Sensum bujus damnationis penitus ignoramus, eo quod textus deperditus est. Ecclesia Occidentalis acriter sese opposuit, et Vigilius damnationem retractavit, ea conditione ut novum Concilium convocaretur. Imperator tamen, anno 551, iterum sua sponte Capitula damnavit, Romano Pontí– fice obsistente. Hac de causa, Vigilius e Constantinopoli effugere debuit. Anno 553, Imperator Constantinopoli Concilium convocavit, in quo 164 Patres, fere omnes orientales, iterum Tria Capitula damnarunt, excommunicatione plectentes illos qui eorum decisiones non admiserint. Tune Vigilius ad Concilium misit suum constitutum, in quo iterum danmavit tbeses baereticas depromptas ex scriptis Tbeodori et Tbeodoreti, non tamen eorum personas neque Epistolam Ibae. Imperator Vigilium declaravit ut nestorianum et in exilium misit. Post septem menses, Romanus Pontifex Vigilius, doloribus aerumnisque afflictus, ut fertur-bistorice enim non constat-. Judicatum alterum conscripsit, anno 554, in qua damnationem praedicti Concilii Constantinopolitani plene confirmavit. Paucis verbis, ex bis quae breviter ex historia collegimus, deducitur Vigilium Nes– torianismum constanter danmasse nec umquam circa banc doctrinam haesitasse Fortissimo tamen Imperatoris cbaractere coactus, Vigilius judicium mutavit tan– tum circa damnationem personarum. Hoc autem judicium fuit evidenter prudentiale, eo quod ex damnatione harum personarum oriri poterant pericula schismatis. in Ecclesia, praesertim in Africana. Ex alía parte, Concilium Cbalcedonense (an. 451) minime damnaverat epistolam Ibae, et Theodorus (anno 428), in pace cum Ecclesia jam defunctus erat. Objectio 3: 1 : Honorius Papa (an. 625-638) docuit unam tantum esse in Christo voluntatem, et hac de causa Concilium Constantinopolitanum III (an. 680) eum ut haereticum damnavit. Non igitur dici potest Romanum Pontificem esse infallibilem in rebus fidei et rnorum. Respondeo: Haec est objectio praecipua contra infallibilitatem Romani Pontifi. cis, nam Epistolae ab Honorio conscriptae ad Patriarcbam Constantinopolitanum Sergium, videntur continere expressiones secundum quas, primo saltem intuitu, in Christo adesset una tantum voluntas (cf. D 251-252) (35) Tamen ita respondere liceat: 1. 0 ) In bis epistolis non agitur de definitione ex cathedra, nam Honorius non loquitur ut <<pastor et doetor omnium ehristianorunrn, sed tantum litteras ad Sergium scripsit circa rem, judicio Honoris, minoris momenti: «Utrum autem-ait Pontifex-propter opera divinitatis et hum:mitatis, una an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertínere non debent; retinq1ientes ea arammaticis, qui solent parvulis exquisit'.1 derivando nomina venditarell (D 251). Honorius igitur quaestionem a Sergio callide propositam, cujus momentum non caluisse videtur, solvere non vult; bine, formulis aequivocis, errori ansam dedit, et ideo imprudenter egit. 2. 0 ) Certe Honorius loquitur de una voluntate, sed non de una voluntate physica, sed morali; hoc constat ex ipsa littera CD 251), et ex declaratione Joannis IV (an. 640-643), quae sicse habet: «In dispensatim1e !taque sanctae carnis suae [Christus] duas nu1nquam ha– buit contrarias voluntates nec repugnavit voluntati mentis ejus voluntas carnis ipsius. .. Praedictus ergo dcnssor meus [Honorius] de mysterio incarnationis Christi dicelmt, non fui.sse in eo, sicut in ,10bis peccatoribus, mentís et carnis contrarias vol1Lntatesll (D 253). (34) Tria Capitula, id est, Theodori Mopsuesteni persona et scripta, scripta Theo– doreti Cyrensis, N'estorium vindicantis et Sanctum Cyrillum et Concilinm Ephesinum impugnantis, et denique epístola Obae Edessani ad Marim persa1n. (35) Sergius monophssita formulam adhibuit secundum quam in Christo. etsi duae lnvenirentur naturae. unica tamcn reperir3tur voluntas 2t unica ope– ratio; hoc modo procedendi Sergius Monotllelismum jam initiabat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz