BCCCAP00000000000000000000546
440 DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 434-4315 Collegium, sive Concilium, supremam potestatem et infallibilitatem in tantum habet in quantum cum suo Capite conjungitur; corpus enim sine Capite ne quidem concipitur. In hac igitur sententia affirmatur subjectum inadaequate distinctum. 435. Objectiones.-Objectio 1. 0 : Liberius Papa (an. 353-366) in fide errasse dicen– dus est, quando formulam arianam subscripsit; et ideo infallibilis non fuit in pro. ponendis rebus fidei et morum. Respondeo: Difficultas historica documentis etiam historicis solvi debet. Porro, Aríus, sacerdos Alexandrinus, Filium faciebat ens intermedium Deum inter et creationem; juxta ipsum, solus Pater erat transcendens et Deus. In Con– cilio Nicaeno, an. 325, consubstantialítas (omoousios) Patris et Filii semel pro semper definita est; terminus hujus discussionis-et quidem felicissimus-maxime debebatur Sto. Athanasio, episcopo Alexandrino. Sed quia iste terminus (omoousios) multis episcopis anti-athanasianis et ipsi Im– peratori non placuit eo quod in Sacra Scriptura non inveniebatur et saporem Sabel– lianum, seu negationem distinctionis ínter Personas Trinitatis secum ferret, formula omoousios mutata est, anno 351 per formulam omoiousios, id est, Patri omnino simí– lis (formula 1. 0 Sirmii). Tune temporis, Liberius ad cathedram Petri ascendit, atque sibi proposuit Atha– nasium fortiter defendere; hac de causa decrevit convocationem Concilii Generalis. Concilium tamen, ab Imperatore convocatum, Athanasium damnavit; hoc tamen factum est sub comminatione exilii. Liberius violentiam damnavit, novumque Concilium convocare jussit in civitate Milanensi, in quo imperator rursus obtinuit a Patribus fere unanimen damnationem sub eadem comminatione exilii. · Ipse Romanus Pontifex vi ad civitatem Milanensem adducitur, sed, quia subscri– bere noluerit, in exilium appulsus fuit (an. 355). Anno 357, Synodus Sirmii fonnulam 2am. sirmianam, aperte arianam sancivit; in ea enim profitebatur omnímoda dissimilitudo inter Patrem et Filium. Anno 358, iterum formula omoiousiana (tertia Sirmii) triumphavit. Quaeritur nunc utrum Liberius subscripserit, et si affirmative, quamnam formu– Iam subscripserit. Historice non constat utrum Liberius ex illis aliquam fonnulam suam fecerit; si affirmative respondeas, agitur probabilissime ele formula prima, quae intelligi potest sensu orthodoxo, sicut pastea Stus. Athanasius et Stus. Hilarius benigne interpretari conati sunt. Paucis verbis: ipsum Jactum historíce non plane constat; si tamen constaret, subscriptio non fuisset libera, sed vi extorta; tanclem ipsa formula subscriptionis, si revera talis subscriptio exstitit, poterat optime interpretarí sensu orthodoxo. Ergo desunt omnino conditiones requisitae a decreto ex cathedra. Conditiones enim includunt tum factum historicum comprobatum, tum definitio– nem ex cathedra manifeste prolatam, quae cadere debet circa doctrinam de fide et moribus. Oñjectio 2.rr : Dicitur Vigilium Papam (a. 540-555), ex cathedra loquentem, erras– se, eo quod prius Tria Capitula (34) damnavit, pastea damnationem revocavit, et tandem Capitula iterum damnavit. Rcspondeo: Etiam nunc soíutionem ex historia petamus. Monophysltae, qui unam tantum naturam in Christo propugnabant, fuerunt in Concilio Chalcedonensi damnati (an. 451) et ideo vehementi odio persequebantur Mopsuestenum, Theodoretum et Ibam. Cum Imperator Justinianus in carde haberet monophysitas ad Ecclesiam perducere, bene sciebat solutioni difficultatis non parum profecturum iri, si obtinebat con– demnationem horum Capitulorum; et ideo edictmn imperiale promulgavit, siglllo episcoporum orientalium munitum. Tamen Episcopi occidentales tali determinationi fortiter restiterunt. Tune Imperator, ut res breviter et commode componerentur, pro viribus sibi proposuit obtinere consensum Romani Pontificis, sed frustra omnino.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz