BCCCAP00000000000000000000546
DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 434 439 Status quaestionis optime invenitur in ipsis verbis Relatoris Conci– lii Vaticani, Ep. GASSER: «Decreta de fide etiam a Concilio Generali edita, infallibilia 11011 sunt nisi fuerint co11firmata a Papa. Causa lrnjus reí non est ea, quae ex hoc ambo11e aliquoties, dolens dico, indicata fuit, scilicet, ac si om– nis infallibilitas Ecclesiae sit sita in solo Papa et a Papa derivetur in Ecclesiam et illi communicetur... Quomodo vero infallibilitas pos– sit communicari? Hoc non i.ntelligo» .(31). Episcopus GASSER nobis proponit facturo quoddam indubitatum, nem– pe quod «Decreta de fide, etiam a Concilio Generali edita, infallibilia non sunt nisi fuerint confirmata a Papa». Quaeritur nunc utrum ex hoc facto logice inferatur quod unum tan– tum sit subjectum infallibilitatis, nempe Romanus Pontifex, a quo haec praerogativa infallibilitatis derivaretur in Concilium. Episcopus GASSER dicit se hoc non intelligere: quare dicendum est Episcopum Gasser duo subjecta infallibilitatis propugnare, Romanum scilicet Pontificem et Collegium Episcoporum. Animadvertendum tamen est Episcopum Gasser in hoc loco et in hac materia non loqui tamquam deputatum Concilii, sed potius tam– quam theologum privatum (32). Duplex sententia.-Sunt in hac re duae sententiae; prima dicit sub– jectum infallibilitatis esse unum, nempe Romanum Pontificem, a quo derivaretur infallibilitas in Concilium; secunda vero dicit, subjectum infallibilitatis esse duplcx, nempe Romanum Pontificem et Concilium. Utraque sententia habet patronos, et quidem magni nominis (33). Rationes primae sententiae. a) Petrus, non vero Concilium, desig– natus fuit a Christo ut fundamentum unicum visibile Ecclesiae Christi ,(Mt 16, 18-20; Jo 21, 15). b) Inde sequitur decisiones Conc.ilii indigere, et quidem ad validita– tem, confirmatione Romani Pontificis. Rationes secundac sententiae. a) Christus infallibilitatem promisit directe et immediate tum personae Petri tum Collegio Apostolorum. Jam age, unaquaeque promissio suum effectum sortiri debet. b) Conscientia christiana id ipsum credidit, et haec persuasio con– formior videtur cum suo modo judicandi. c) Hic modus dicendi non obstat principio efficienti lrnjus praero– gativae, nempe assistentiae divinae; cur enim assistentia divina utrum– que subjectum infallibilitatis attingere non possit? Nota bene.-Notare oportet quod, in hac sententia, mm1me requira– tur quod duo subjecta potestatis supremae ita intelligantur ac si essent ad invicem adaequate distincta, et ideo ad colisionem ínter se apta, nam (31) (32) (33) lvísi 52, 121G. Eandem positionem sustirmit in eoderrr Concilio Relator ZINEL!,I (Msi 52, 1109-10). Duplex datur subjectum: FRANZELIN, De Tradítione... (1896), p. 109; PESCH, Institutiones...• n. 459; STOLZ, De Ecc!esia (1939). p. 43; J. SALA– VERRI, Sacrae Theol. Summa, vol. I (1950), p. 679, aliique. Unicum est sub– jectum: DIEcK,rANN, De Ecclesia, n. 743; VAN LAAK, Repetitorium (1921), 6i2-624 aliique multi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz