BCCCAP00000000000000000000546

436 DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 433 S. AMBR0SIUS: Quos sanctitas tua damnat, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse condemnatos _(12). s. AUGUSTINUS (a. 417) scribit: De hac causa [Pelagianorum] duo Concilia missa sunt ad Sedem Apos– tolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error .(13). S BERNARDus rogat Innocentium III, ut errores Abaelardi in reme– dium correctionemque adducat: Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi fides non potuit sentire defectum (14). S. THOMAS dicit editionem Symboli ad Summi Pontificis auctoritatem pertinere, nam ad eum «pertinet finaliter determinare quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcus– sa fide teneatur» _(15). b) Ex testimonio RR. Pontificurn: Aliqua tantum afferemus exempla, siquidem commode alía in Den– zinger consuli possint. DAMAsus I (a. 372) contra Synodum Ariminensem 400 Episcoporum scribit: Romani Episcopi ante omnes fuit expetenda sententia (16). ZosrMus (a. 418). Episcopos Africanos in memoriam revocat se per– fecte novisse Petri successoris auctoritatem; talis igitur est: «... ut nullus de nostra possit retractare sententia» (17). BONIFATIUS I (a. 422) ad Synodum Corinthi scribit: <<... de nostro non esse judicio retractandum. Numquam enim licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab Apostolica Sede, tractari (18). (12) Ad Papam Siricium, E.t,. •12, l. (13) Sermo 10, ML 38, 734; R 1507. (14) Ep 190, ML 182, 1053. (15) II-II, q. 1, a. 10. (16) ML 13, 349. (17) D 109. (18) D 110; fere eadem verba in Ep. ad R1tf. CousTANT, op. cit., p. 1039.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz