BCCCAP00000000000000000000546
DEJ INFALLIBILITATE ROM. PONTFICIS, th. 28, n. 432-433 435 432. l.º) Infallibilitas Romani Pontificis apparet tamquam centrum unitatis ac stabilitatis. s. IGNATIUS (ca. 107): Ego vero illa quoque firma esse volo, quae docetis et praecipitis <6). S. IRENAEUS (ca. 190) asserit omnem ecclesiam convenire debere cum Ecclesia Romana, in qua semper est conservata apostolica traditio (cf. n. 361). OPTATUS MILEVITANUS (ca. 370) contra Donatistam Parmenianum scribit: Negare non potest scire te in urbe Roma Petra primo cathedram epis– copalem esse collatarn ... in qua unitas ab ornnibus servaretur (7). s. EPIPHANIUS (ca. 374): Omnibus modis in eo stabilita est fides, quia caeli clavem accepit, et in terris ligat et in caelo (8). S. AMBR0SIUS (a. 393): Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi nulla rnors, sed vita aeter– na (9). 433. 2. 0 ) Infallibilitas Romani Pontificis apparet tamquam tribunal incorruptibile. Hoc probatur: a) ex dictis Patrum; b) ex dictis Romanorum Ponti 4 ficum, et c) ex modo loquendi et procedendi Conciliorum. a) Ex dictis Patrum: S. CYPRIANUS : Navigare audent [haeretici] et ad Petri cathedram atque Ecclesiarn prin– cipalern, unde unitas sacerdotalis exorta est, ab schismaticis et pro– fanis litteras ferre nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides, apostolo praedicante, Iaudata est, ad quod perfidia habere non pos– sit accessurn? (10). R HIERONYMus (a. 374-79) ad Damasum Papam scribit: Apud vos solos [cathedram Petri et ejusdem fidemJ incorrupta Patrum servatur hereditas (11). (6) Epist. ad Rom. Cfr. n. 359. (7) De Schismate Donati, ML 11. 947; R 1242. (8) Ar;,coratus, MG 43, col. 251. (9) Enarratio in 12 Psalmos, 40; ML 14, 1051; R 1261. (10) Ep. Cornelio Papae, a. 252; ML 3, 818; R 580. (11) Ep. 15; ML 22, 355.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz