BCCCAP00000000000000000000546
432 DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 430 Jo 14, 26 Paraclitus autem Spiritus... ille vos docebit omnia... quaeeum– que dixero vobis. Doctrinam vero Magister peremptorie proponere jubet: Me 16, 16 Qui crediderit... salvus erit; qui vero non erediderit, condem– nab:tur. Ut haec missio ab Ecclesia adimpleri possit, promittitur assistentia e/jicax ac perpetua. Conclusio fuit haec: Ergo Ecclesia docens, in Apostolis et eorum successoribus repraesentata, est infallibilis. Jamvero, Petrus ejusque successores, nempe Romani Pontífices, cons– tituunt in hac Ecclesia rationem ultimam et supremam unitatis (cete– rum jam aliunde scimus doctrinam esse elementum essentiale in Eccle– sia Christi); hoc autem in sequentibus verbis Christi affirmatur: Mt 16, 18 Super hanc petram aedificabo Eeelesiam meam, et portae in– ferí non praevalebunt adversus earn... 19 Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in eaelis... Jo 21, 17 Pasee oves meas .(cf. n. 311). Ergo Petrus ejusque successores, ex voluntate Christi, infallibiles esse debent. Argumentum secundum.-Petrus, sen Romanus Pontifex, utpote fun– damentum, tribuet, ex efficaci promissione Christi, firmissimam stabili– tatem, maxime in rebus fidei, toti aedificio Ecclesiae. Jamvero si Petrus ejusque successores in Primatu, dum doctrinam revelatam peremptorie omnibus christi:fidelibus imponunt, errare possent, jam non essent fun– damentum fidei, sed potius ipsius ruina. Ergo, ex voluntate Christi, Petrus ejusque successores in tradenda doctrina revelata infallibiles esse debent. Prob. minar.: Non essent fundamentum, sed potius ruina ipsius fi– dei, nam si supponas omnes christifideles eis obedientiam in rebus fidei praestare, eo ipso confiteri debes Petrum ejusque successores esse cau– sas apostasiae universalis; si vero supponas aliquos ei obedientiam praestare, alios vero in veritate revelata perseverare, jam confitearis necesse est, Petrum ejusque successores non esse principium unitatis, sed potius dissolutionis; si, denique, supponas neminem eorum doctri– nam acceptare, tune dicendum foret fidem Ecclesiae incolumem qui– dem permanere, sed non propter Petrum ejusque successores, sed potius Petro ejusque successoribus fortiter obstantibus. Ergo unica acceptabilis interpretatia est haec: quia Petrus et Ro– manus Pontifex sunt fundamentum incommovibile, ideo Petrus et Roma– nus Pontifex infallibiles esse debent.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz