BCCCAP00000000000000000000546

DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 428-430 431 Ecclesiae, quae, uti patet, infallibilitatem includebat; consequens igitur erat quod Concilium erat supra Papam... ; Romanus autem Pontifex in tantum haberet infallibilitatem in quantum illam a Concilio accipiebat. b) Saeculo XVII, occasione Jansenismi et Gallicanismi, denuo exorti sunt errores circa infallibilitatem Romani Pontificis. Jansenistae et Ga– llicani Rigidiores affirmarunt Romanum Pontificem esse tantmn caput ministeriale Ecclesiae, quasi ipse pontificatum acciperet non a Christo, sed ab ipsa Ecclesia, seu a plebe christiana, cujus nomine vices gerit (D 1503). Gallicani Mitiores, ínter quos BossuET et LAUNOY et alia hujus tempo– ris praecipua luminaria Ecclesiae Galliae, distinctionem fecerunt ínter sedem et sedentem, et dixerunt: «praecipuas tantum Summi Pontificis esse partes; nec tamen ejus judicium irreformabile esse, nisi Ecclesiae consensus accesserit» (D 1325). c) Saeculo XIX, aliqui Catholici, inter quos DUPANLOUP, DARBOY, archi– episcopus Parisiensis, et SCHWARZENBERG, archiepiscopus Vindebonensis, violentia Liberalismi et Rationalismi compulsi, vel ipsam infallibilita– tem acriter impugnarunt tum ante Concilium tum et quidem maxime du– rante ipso Concilio, vel saltem eis eam ut dogma fidei non opportune pro– poni videbatur. Post Concilium haec violenta oppositio paulisper decre– vit; sed non profecto apud omnes, nam aliqui Vetero-Catholici, a DoL– LINGER, REUSCH, SCHULTE et aliis scientificis et professoribus agitati, in– tentis viribus et acri animo pontificiam infallibilitatem persistenter re– jecerunt. Anuo 1910, Vetero-Catholici in Germanía et Helvetia habebant 40.000 sequaces. Hodie paucissimi remanent, et vel in Protestantismum prolapsi sunt, vel ad Catholicismum integrum devenerunt. 429. Nota theologica.-De fide divina catholica et definita. Fontes: l. Praecipuus invenitur in Concilio Vaticano, D 1839, de quo nuper fuse egimus. 2. Perscrutetur etiam sess. 4, c. 4, ubi praecedentium Conciliorum definitiones citantur: C. Constantinopolitanum IV ( a. 867-870) (D 341); Lugdunense II (D 466); Florentinum (D 694). 430. Probatur: A) Ex Sacra Scriptura. Hoc argumentum potius habet rationem corollarii, nam principia hujus affirmationis jam sufficienter in superioribus declarata sunt. En elementa a nobis jam cognita, tamquam principia logica nostrae affir– mationis. Argumentum primum.-Praecipuum objectum missionis Christi con– sistit in praedicatione veritatis revelatae (cf. th. 14). Hanc eamdem missionem Jesus explicite commisit Apostolis eorumque successoribus '(cf. th. 19 et 21): Jo 20, 21 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Mt 28, 19 Euntes, docete omnes gentes... 20 Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz