BCCCAP00000000000000000000546
430 DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS. th. 28. n. 428 Aliis verbis, Romanus Pontifex uti debet toto robore suae potestatis et quidem manifesta intentione definitive conscientiam constringendi; tune erit infallibilis, non vero quando munus exerceat Doctoris absque tali firmitate, sicuti plerumque accidit in scribendis Litteris Ency– clicis. «3. 0 ) De princ1p10, seu de causa efficaci, infallibilitatis, quod est tutela. Christi et assistentia Spiritus Sancti.» Infallibilitas igitur tota pendet ab hac efficaci tutela, seu assisten– tia Spiritus Sancti; proinde, minime tribuenda est inquisitioni scienti– ficae, aut studio humano (1). Tamen studium humanum et investigatio humana, de facto, semper praecedere solent. «4. 0 ) De objecto infallibilitatis, quod sub unica quidem propositione enuntiatur... «in definienda doctrina de fide vel moribus ea infallibi– litate pollere, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam instructam esse voluit... » «De objecto infallibilitatis Romani Pontificis omnino idem credendum esse quod creditur de objecto infallibilitatis Ecclesiae» (2). Sed quid de objecto infallibilitatis Ecclesiae credi debeat?-Quod haec infallibilitas sese extendat ad dogmata fidei definienda, seu ad res fidei et morum. Utrum etiam extendatur ad veritates non revelatas, sed cum reve– latis intime connexas?-Affirmative respondendum est; id autem, uti in thesi sequenti videbimus, est saltem theologice certum, immo for– sitan dici possit proximum fidei. 428. Adversarii.-Alii sunt indirecti, alii vero, directi. Adversarios indirectos dicimus omnes naturalistas qui Ecclesiam tam– quam aliam quamlibet societatem mere humanam considerant; simili– ter illos christianos qui aut supremam auctoritatem Romani Pontificis rejiciunt, vel in specie negant ipsam existentiam infallibilitatis in Ec– clesia; de his omnibus jam usque ad satietatem diximus in thesibus praecedentibus. Adversarios directos dicimus illos catholicos qui, in historia Ecclesiae. triplici occasione et diverso modo infal1ibilitatem Romani Pontificis res– puerunt, saeculo XIV, occasione Schismatis Occidentis; saeculo XVII, occasione Regalismi, et saeculo XIX, occasione Concilii Vaticani. a) Saeculo XIV, ut tandem aliquando Schisma Occidentale solvere– tur, Juristae et praesertim Theologi Facultatis Parisiensis, inter quos J0ANNES GERS0N, PETRUS D'AILLY, HENRICUS DE HASSIA, et alii, theoriam excogitarunt secundum quam potestas suprema ecclesiastica sive ma– gisterii sive jurisdictionalis inesset apud populum christianum, et haec potestas populi christiani repraesentata fuisset in Concilio; hinc conse– quens erat quod Concilium habebat omnem potestatem magisterialem (1) Cfr. ea quae de influxu divino positivo diximus, n. 406, in nota. (2) Msi 52, 1225, 1316.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz